Entradas

Mostrando entradas de diciembre, 2023

Felicem et faustum et salsum annum novum 2024!

Imagen
Imago in Museo Plantino-Moreto Antuerpiensi a me ipsa expressa.     Huic anno MMXXIII hodie 'VALE' dicimus. Inter res multas quibus experta sum ante omnia iter praepono quod proxima  aestate in terram Belgorum cum familia Gaditana feci. Locos miros perlustravimus inter quos Antuerpiam visimus, ubi in museum Plantinum-Moretum una cum carissima sorore Sylvia intravi. Plurimas huius Musei imagines ope lucis expressi et hanc supra appositam vobis selegi. Illic sententia evolvi vobis licet ea quae est: "Ite ad fontes!", cuius dicitur Erasmus ille Roterodamus auctor fuisse. Hoc die anni ultimo sententiam istam imperativam sive consilium quaesivi et ille immo potius verba  anno 1519 dixit haec: lampridem male habet eos efflorescere bonas literas, efflorescere linguas, reuiuiscere veteres authores, quos antehac exedebant tineae puluere opertos, mundum ad fontes ipsos reuocari .    Annum novum MMXXIV,  qui iam iam incipit, v obis omnibus, mihi fideles lectores lectricesque c

De labore qui his mensibus me rapuit

Imagen
Quidem "labor improbus" his mensibus iam delapsis me ita rapuit ut de rebus politicis academicisque tantummodo cogitare atque agere possem. Labor ille politicus ad finem (Deo gratias!) pervenit et nunc ad pristinum statum redeo et liberatam me habeo.      Amicae Annae Elissae Radke, poetriae humanissima et insigni, gratias summas ago, quod carmen composuit hendecasyllabis Phalaeuciis puclhre concinnatum atque mihi dicatum. Honori maximo est mihi, etiamsi argumentum ex aliqua parte non sit verum: nam non desinam legere umquam eius carmina... ne in isto libro quidem facierum!       In Scritporio Academico Latinum hoc, quod in rete omnium gentium in lucem edo, locus praecipuus habet. Ecce vobis:      Cum Sandra desiit legere carmina mea        in Libro facierum        Miror, quo labor improbus fidelem       lectricem rapiat meamque amicam,       ut desiverit illa opusculorum       nonnullum inspicere et „placet“ notare.       «Carmina, ite procul, nihil Camenae       prosunt mun