Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Marineus Siculus

Epitaphia Quinterii, adolescentis annos XXI nati, qui ca. a. 1489 de vita decessit, forma ingenio et moribus egregii

Imagen
        His diebus in Lucii Flamini Siculi operis studium incumbo, qui Romae discipulus Pomponianus fuit, in Hispania autem versatus inde ab anno circiter 1492 quoad propter pestilentiam Salmanticae e vita maturissime decessit anno 1509. In tenebris obscurissimis occultatur annus, quo ipse natus est, sed cum mors eius ianuam pulsavit, adolescens procul dubio erat, testibus amicis, ut puta Ario Barbosa Lusitano, qui ei dicaverit quoddam carmen, in cuius versu quarto legimus haec: Cur mors sic iuvenem te miseranda tulit?  Etiam eius conterraneus et quasi pater Lucius Marineus Siculus in una et altera epistula mortem Flaminii deploravit inmaturam anno 1509 habitam:  " Quare non possum quidem mortem non accusare velut invidam et iniquam, quae senes  innumeros inertes et prorsus inutiles saepe refugit et Lucium Flamminium vix primos suae iuventutis annos ingressum litterarumque studiis ac laboribus et vigiliis consecratum praeripuit " ( Epist . X 5...

De Lucia Metrana, profestrice Hispana saeculo XVI

Imagen
          De gentis nostrae feminis doctrina claris omnibus temporibus vix scimus et fere nihil pro certo habemus, maxime aetate quae dicitur artium litterarumque Renascentium, nisi id quod viri illustres illius temporis in operibus suis ipsi tradiderunt. Inter quos historicus Lucius Marineus Siculus in Hispania inter annos 1486 et 1533 versatus eminet, qui suis in Epistolarum familiarum libris XVII (Vallisoleti, 1514) plurimas litteras collegit non tantum a se exaratas verum etiam ab hominibus clarissimis, ad quos ipse litteras misit suas, rescriptas. Inter quas quidem una epistula permira in libro XII invenitur ad quandam puellam doctam nomine Luciam Metranam, vulgo scilicet "Luisa de Medrano" [1]   (1484-1527) data, quae dicitur profestrix esse Cathedraria prima in Universitate Studiorum Salmanticensi. Nam eodem tempore rector et cathedrarius Salmanticensis Petrus Turrensis in notula cuiusdam operis sui manu scripta exaravit hoc: "A.D. 1508 die 16 n...