Entradas

Mostrando entradas de 2020

Felicem diem Christi natalem (pace COVID19)!

Imagen
Imago a me lucis ope expressa quae exhibet Pontem oppidanum qui dicitur "de Ureña" .      Ad vos, lectores candidi, lectrices meae fideles, brevius nunc scribo ut felices dies Nativitatis ex imo corde exoptem eosque diligenter degetis laetos una cum familia necessariisque, etiamsi personati et inter vos aliquatenus semoti versemini et colloquamini.             Utinam quam citissime procul ab nobis hominibus istud virus pestilentissimum atque 'inhumanum' (ut ita dicam) averruncetur! Interim id cavete, carpite diem et valete quam pancratice atque athletice.

Haicu umbrosum

Imagen
           Haicu Εἰκονοκλάστῃ dicatum              Opaca fronde             strigis infaustae triste              resonat omen.            Omnium deum            simulacra franguntur            gravibus umbris.                                              S.T.T.L.           Abhinc aliquot hebdomades certior facta sum de quodam optimo sodalitio haicubus Latine pangendis Romano, cui index Opaca fronde est, atque statim nomen meum ibi dedi.       Huius sodalitii conditor et moderator est Iacobus Rubini, linguae Latinae professor Romae apud Uniuersitatem Salesianam, qui autem sub nomine Flaminii carmina haec parva atque subtilia numeros Iaponicos redolentia componit. Flaminius enim mihi scripsit quaerens an ad eos haicua mittere vellem, nam ei dixerunt me ipsam scriptricem esse haicuum Latinorum. Quippe die quoque Lunae unum haicu divulgare solent sodalium.       Quamquam haicubus delector atque ea pangere mihi cordi est, ut bene scitis, lectores mei et lectrices fideles, nondum, tame

Reditus tristis post longam intercapedinem temporis

Imagen
             Alcyon sive Alcedo      Mihi lingua Latina eiusque usus non tantum gaudio et solacio est, verum etiam refugio calido, maxime cum Alcedonia sunt circa forum, ut verbis Plautinis utar. At his diebus, ex quibus ultimam lucubrationem scripsi et ad vos misi, Alcyones non volitabant prope mare Gaditanum, sed caelum erat procellosum et frigidum. Nunc tandem aliquando omnia tranquillius quiescunt ideoque post longam intercapedinem temporis in scriptorium redeo.        Cuiusdam greguli Latini vir sodalis quidam nuper querebatur quod Latinistae erant qui ad animos suos relaxandos vesperi mallent televisionem spectare quam Latine legere aut scribere. Nam alii aliis delectantur. Nihilominus ex sodalibus satis eruditis ille dicebat exspectare maiores virtutes quam quibus tirones vulgo sunt imbuti. Televisionem quidem spectare non soleo animi causa, sed pelliculas et series per ordinatrum nonnumquam inspicio, praesertim quando caput plumbeum gero post diem negotiosum atque etiam

De periculo publico recentissime edicto usque ad Lemuria

Imagen
    Facetiam nubeculatam adposui hanc coniugi dedicatam eisque qui in nosocomiis opus faciunt, maxime in 'Aede Indesinenter Curandi' vel AIC (Hispanice UCI ), et virus coronarium cottidie oppugnant. Facetia nubeculata  hinc  sumpta _____________ * Sententia q.e. "Nḗ prŏpĕrḗs, ārcḗt quǣ frī́gūs, pṓnĕrĕ vḗstem" adagium Latinum recentissimum est, nisi fallor, cuius originem prorsus ignoro, sed idem valere videtur eius quod Hispanice " Hasta el cuarenta de mayo no te quites el sayo ", Italice " Maggio, adagio ", Anglice " Cast ne'er a clout till May be out "  dicitur.           Heri magistratus nostrates periculum publicum edixerunt, quo noctu cives domibus exire vetantur, quia virus coronarium adhuc viget, in Hispania magis in dies gliscit et grassatur per totam Europam orbemque terrarum. Praeses noster Petrus Sanctius nuntiavit periculum publicum hoc producturum esse usque ad diem IX mensis Maii proximi , scilicet a.d. VII Id. Mai. vel

Carmen de aestate exeunte

Imagen
Hoc carmen concinnavit sodalis Gregis Latine Loquentium,  cui nomen est Marcus Sbardella, die pluviali ante fenestram eius officii, quod ego ipsa apud domi meae fenestram sessa caelum sudum prospiciens legi, antequam Academiam peterem, atque nunc in scriptorii huius dilecto angulo condere et vobiscum, lectores et lectrices fideles, compartiri volo:              Grex interreti doctorum hominum est quibus ipsis       est toto cordi permultum lingua Latina.       Atque loquentes sunt, autem persaepe tacentes,       hic Herbertus, Alexandra est, Victorius ille,       Edvardus, Nemo, Thomas est atque Beatus,       Ioannes, docti plures, aliique periti.       Interdum rixantes sed semper Bonum amantes.       Tityre, tu doctis his omnia quaerere possis!

Concha salis puri

Imagen
Concha salis puri         Dum animam ducimus et vivimus, vita ipsa nobis mortalibus aliquando res miras inopinatas inexspectatasque donat. Non quidem cogitavissem umquam, cum abhinc fere tria lustra Latine nugas exarare in hoc scriptorio retis omnium gentium decrevissem, neminem insulsa mea nonnulla (ne "tota" dicam) lecturum esse, nisi fortasse aliquis circa me sive amicus sive sodalis. Numquam, inquam, lucubratiunculas meas alicui usui esse aut nonnullius momenti putavissem, nisi mihi ipsi solae. Etenim Kalendis Septembribus proximis epistulam accepi et gratanter perlegi pulcherrimam cuiusdam feminae mihi minime notae, quae docta prudentia elegantissima verba Latina ad me dirigebat. Utinam mihi liceret verba eius omnia et singula exscribere, quia ea propria mihi desunt ad exprimendum quid senserim, dum oculis meis lineas sive versus perlustrarem illarum litterarum, quae procul dubio inter dilectissimas omnium, quas umquam accepi, servabo et condam non solum meo in scriptor

De Culice pipienti eiusque aculeo 'setaceo'

Imagen
        Dum virus coronatum hominibus omnibus orbis terrarum morbo COVID-19 minitatur, aliud virus his temporibus capitibus imminet incolarum qui in antiqua Baetica Romana prope Hispalim atque apud sinum Gaditanum hodie habitamus, etiamsi usque adhuc tantummodo circa viginti homines affecti sint in urbe Hispalensi  atque  unus aut alter  equus apud Onubam et Gades . Virus enim "Nili Occidentalis" nuncupatur, quod febrim eiusdem nominis adfert, adlatum ab animalibus minutissimis eis quae telum aliquando letiferum habent illud a natura arte reciproca generatum, quod " fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fistulosum " est, difficile visu nisi per instrumentum microscopicum. De culicibus videlicet loquor. Culex pipiens (Hispanice "Mosquito común" o "trompetero"). Imago sumpta hinc .        Placet enim mihi plurimum discere de eis minimis "inmensae subtilitatis" animalibus, in quibus Plinius Maior rerum naturam nusquam melius to

De aetatibus linguae latinae

Imagen
Nabucodonosoris  somnium        In quadam epistula in Grege Latine Loquentium ad me directa, quae inscripta est huiuscemodi: "Quaedam de commentariis "Latinitas" inscriptis deque aliis rebus" (die 2 m. Augusti a. 2020, h. 17:01). Victorius Ciarrocchi Pisaurensis, vir memoriae capacissimae, lucidum Gregis decus atque Latinitatis, distinxit  totam linguam Latinam  in sex aetates: auream, argenteam, ferream, cretosam, humanisticam, recentissimam.        Curiosa enim de illo adiectivo, quod est "cretosa", ad aevum medium relato, eum interrogavi, quia mea intererat plura discere de hoc argumento, de quo abhinc quattuor annis die 3 m. Augusti in hoc insulso scriptorio aliquid iam exaravi sub inscriptione  "De aetatibus linguae Latinae apud Vivem et Floridum ". Hi duo enim viri eruditi tres quasi aetates consideraverunt, quarum unam Plauto (vel Cato), M. Tullio alteram, tertiam vero C. Plinio avunculo assignaverunt, mediam perfectissimam a

Progymnasmata et acroases ad memoriam Iohannis Ørbergii

Imagen
     Quamquam tempora haec difficilia et pessima omnibus sunt propter morbum quodam viro pestilentissimo COVID19 nuncupato hominibus totius orbis adlatum, hebdomas nuper delapsa tamen læta fuit, quippe quod dies Lunae vicesimus primus, nobis candidissimo calculo notandus, celebraverimus cum dies Romae conditae, tum maxime annum centesimum ex quo natus est magister Iohannes Ørbergius , vir admiratione dignissimus, quem mihi dono quodam audire, videre, complecti contigit, quando ipse nos Gaditanos in Facultate Philosophica et Litteraria visit  die quinto mensis Aprilis anno bismillesimo quinto.     Ecce vobis in imagine verba eius manu scripta in libris, quos ipse illo die ad nostram bibliothecam Academicam donum dedit et donavit:        In Universitate Hispanica quidem me philologam linguae Latinae profiteor atque Baetica sum, sicut Antonius ille Nebrissensis, qui officinam Latinitatis, Romam redolentem, apud nos barbaros aperuit saeculo decimo quinto exeunte. Hispana quoque

'Gaudeamus igitur' hoc tempore viri coronarii

Imagen
Universitas Studiorum Granatensis  GAUDEAMUS IGITUR hoc tempore 'viri coronarii'  Gaudeamus igitur, Iuvenes dum sumus. (bis) Post jucundam juventutem Post molestam senectutem Nos habebit humus. (bis)  Virus coronarium  nos nunc separavit. (bis)  Domi maneamus!  Domi studeamus!  Certe non triumphabit! (bis)  Vivat Academia! Vivant professores! (bis) Vivat membrum quodlibet! Vivant membra quaelibet! Semper sint in flore! (bis) * Universitas Studiorum Granatensis eiusque Symphoniaci et Canentium Chorus Iesu Luque Moreno, Professori Cathedrario Magistroque Latinitatis , gratias plurimas agunt.

'De gemma peregrinanti' (1748), auctore Diderot

Imagen
       Plerique discipuli, qui mihi sunt, inter vicesimum et tricesimum annum agunt, sed anno nuper delapso unus mihi fuit aetate provectior, medicus rude donatus, qui non modo linguae Francogallicae studebat verum etiam discendae linguae Latinae cupidissimus erat. Scholam Latinam is jam superavit, sed quotiescunque prope scriptorium academicum meum adest, semper januam pulsat et intrat et salutem mihi dicit comissimus.          Abhinc aliquot diebus enim discipulus ille senior scriptorium intravit et inter alia, de quibus collocuti sumus, me certiorem fecit de quodam opusculo, quod Dionysius Diderot, clarissimus ille auctor magnae  Encyclopaediae , conscripsit atque sine nomine suo anno 1748 in lucem edidit. Quod opusculum, cui index est 'Les bijoux indiscrets' (id est, 'De gemmis garrulis') fere totum Francogalllica lingua compositum est; loca autem nonnulla aliis linguis exarata sunt, ut puta Italice, Anglice, Hispanice atque etiam (rem miram!) Latine. Mihi roga

Cassandrae Fidelis oratio de laudibus litterarum

Imagen
       Abhinc fere quindecim diebus magistra Maitea Jiménez Pérez per nuntiolum electronicum me adivit, ut me certiorem faceret de Cassandrae Fidelis quadam oratione casu lecta, quam ea in sermonem Hispanicum nunc vertebat, utpote quae prudentissima ei videretur. Dum ea in studium huius orationis incumbebat, imaginem feminae illius pictam, quam infra videre potestis, invenit statimque mei recordata est, quia hanc imaginem, ut bene scitis, lectores mei candidi lectricesque fideles, in quada pagina retis omnium gentium , in qua ego scribo ut @CASFidelis atque ea ipsa ut @maiteximenez , decem iam annos ipsa usurpo.    Amica enim me rogabat, ut eius interpretationem inspicerem, nisi forte in errorem unum aut alterum incidisset, id quod toto capite libenter adnui, unde diebus post paucis per epistulam electronicam Maitea interpretationem ad me misit una cum textu Latino anno 1636 in lucem edito . Versio a magistra Jiménez pulcherrima primum (nisi fallor) Hispanice facta est, sed edit