Hispani ubique
Heus! Hispani ubique uersantur atque apparent sicut nunc temporis certiores facti sumus per teleuisificam seriem et facetam et lepidam quae " Españoles en el mundo " inscribitur, cuius ultima pellicula a me nuper spectata de Hispanis Neapoli uersantibus acta est. Martha quattuor annos Neapoli uersans indicat montem Vesuuium Et hodie casu legens quendam commentarium in rete omnium gentium repertum de Plinio Maiore eiusque monstris fabulosis , denuo epistulam Plinii Minoris ad historicum Tacitum missam de incendio Vesuuii euoluere uolui atque ibi repperi (mirum lectu!) quendam amicum Plinii Maioris (antea a me non animaduersum), qui nuper ad eum ex Hispania uenerat. Quisnam sit hic homo nihil dicitur praeterquam uir fortis ac strenuus prae omnes se fert, nam postquam propter calamitatem imminentem acrius et instantius corripuit matrem atque adolescentem Plinium Caecilium, illius scilicet patientiam, huius securitatem, non moratus ultra proripuit se effu