Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Philippus Beroaldus

De Pliniorum patria et de verbo Pliniano 'conterraneo'

Imagen
     Mense Decembri nuper delapso De Plinii Historia Naturali librum gratanter accepi novissimum, qui a sodali Gallaeco nomine Iosepho A. López Silva scriptus est. Nunc librum perlego atque auctori gratias summas ago pro miro optimoque dono atque etiam quod ipse suo in opere nomen meum laudavit.        In capitulo eo quod de utriusque Plinii patria agitur et modo evolvi, controversia memorata est illa quae etiamsi iam persoluta sit, nunc tamen vobiscum, lectores mei fideles et candidae lectrices, recensere volo.      Veronensem quidem an Novocomensem fuisse Plinium Maiorem multos inter se arma olim moverunt et undecumque quam maximas copias paraverunt, quasi quod si hunc sibi civem vendicarent, ei similes futuros sperarent, ut de Homero illi contenderunt aut de Sibilla aut etiam tempore recentiore de domino Quixoto illo  (qui "in quodam loco a Manica, cuius nominis nolo meminisse, nuper vivebat...").     Controversia...

De sermone Musarum

        In libro X Institutionis oratoriae Quintilianus sententiam refert miram siue ex Varrone siue potius ex Aelio Stilone sumptam quae ad sermonem Musarum pertinet:        Licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui uellent [...].      Helius Eobanus Hessus lectori salutem dicens in opere, in quo comoediam lepidissimam Amphytrio  inscriptam commendat, cum Fabio admodum consentire uidetur, utpote qui numeris imparis uerba concinnauerit similia :              Atque ipsae si uerba uolent Latialia Musae,                      Plautino cuperent illa sonare melo.      At Nicolaus Leonicenus Vicentinus, philosophus et medicus clarissimus, qui de Plinii et plurium aliorum medicorum in medicina erroribus quattuor libros scripsit, a Fabio Eobanoque admodum dissen...