Entradas

Mostrando entradas de mayo, 2008

De Horatianis epistulis

Imagen
Horatiana precatio ( epist. I 18, 86-112) "Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi, sedatum celeres, agilem gnauumque remissi, potores [bibuli media de nocte Falerni oderunt] porrecta negantem pocula, quamuis nocturnos iures te formidare tepores. Deme supercilio nubem: plerumque modestus occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi. Inter cuncta leges et percontabere doctos qua ratione queas traducere leniter aeuum; num te semper inops agitet uexetque cupido, num pauor et rerum mediocriter utilium spes, uirtutem doctrina paret naturane donet; quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum quid pure tranquillet, honos, an dulce lucellum, an secretum iter et fallentis semita uitae. Me quotiens reficit gelidus Digentia riuus, quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus, quid sentire putas, quid credis, amice, precari? ' Sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi uiuam quod superest aeui, si quid superesse uolunt di; sit bona librorum et prouisae frugis in annum copia neu fl

DE ACADEMICARVM SESSIONVM FINE: "ALVMNE, NOLI SALEM VEHENS DORMIRE!"

Imagen
Hac septimana Academicae sessiones nostrae in Facultate Philosophica et Litteraria finiunt. Eualuationes ueniunt, quamobrem, candide et strenue alumne, noli salem uehens dormire ! Hoc adagium Erasmianum quadrabit in eum qui in re periculosa socorditer et indiligenter agit, propterea quod sal influxu sentinae facile corrumpitur. Iactum enim in nauarchos quibus naui salem uehentibus cauendum est ne dormiant et tuendae nauis caussa excubant, ne scilicet influxu marinae sentina adaucta salem corrumpat, quo liquato atque conduplicato inde humore, nauis demergatur (MIED. sal . V 75, 4). Quadrabit enim in eum alumnum qui in maximi momenti eualuatione siue examinatione socorditer et indiligenter agit et studio non uacat. Hoc ideo ei dicere possumus: CANDIDE ALVMNE, NVM "SALEM VEHENS DORMIS"?

HERMANNI KOLLER "ORBIS PICTVS LATINVS" (2008)

Imagen
Hermanni Koller Orbis pictus latinus quidam optimus et amoenissimus liber est ad linguam Latinam discendam et docendam. Hic editionem anni MMVI habetis. De uariis historicis et litterariis et quotidianis rebus omnia Latine eloquentissime scripta et eleganter picta. Si Latine Latinam linguam docere et discere uultis, hunc librum sine mora emite ! Academico anno proximo spero fore ut eo utar saepissime una cum libris Orbergianis! Legite plura de his operibus hic

DE DVLCIBVS APIBVS QVAE A NATVRA ET ARTE FORMANTVR HAVD INSVLSE

Imagen
Hodie, amice lector, dum apud Sancti Petri oppidum inter suaues et salsos afflatus ruri uersarer, in admirationem rapta laeta uidi aliquas apes quae e sua sede erumpentes ad proximam arborem conuolauerunt et ab eius summo dependentem quasi uuam constituerunt. Hodie hoc signum mihi attulit alium nouum Linguae Viuae Latinae amicum e Californianis terris... Cito eum inducam (lege infra in commentariis). Laeta etiam meminissem huius dulcis Martialis epigrammatis (IV 32) quod pulchra de poesis inmortalitate uersat: De ape electro inclusa Et latet et lucet Phaethontide condita gutta, ut videatur apis nectare clusa suo. Dignum tantorum pretium tulit illa laborum: Credibile est ipsam sic voluisse mori. Deciderat forte electri lacryma in apim, et deinde guttatim globulus factus fuerat, in quo quasi tumulo perlucido sepulta perspiciebatur apis. Hoc pulchrum Martialis epigramma etiam in mentem mihi attulit illud " caput bouis " in fuco repertum et hoc aureum monile in Minotau

DE SALIBVS QVI A NATVRA FIVNT: "BOVIS CAPVT IN FVCO"

Imagen
PLIN. nat . 11,70: in totum uero [ apes ] amissas reparari uentribus bubulis recentibus cum fimo obrutis, Vergilius iuuencorum corpore exanimato U. ALDROVANDI (1522-1605), De animalibus insectis libri septem..., Bononiae, 1602 : Cap. Coitus. Incubatio. Generatio , p. 60: […] Est autem hoc quod refert Plutarchus de iis qui Cleomenis corpus in crucem actum custodiebant: "Hos, ait, iustae magnitudinis serpentem uidisse, qui caput eius circumplicaret faciemque operiret … docentes, inquit, putrefacto bouis cadauere Apes, equi Vespae, asini Scarabeos generari, in humano autem corpore confluente sanie, quae est circa medullam, et in unum coalescente, angues nasci…" Alterum est, quod in Fucis sese obseruasse scribit Bernardinus Gomesius Miedis Saguntinus his uerbis: “Veruntamen, quoniam salsum pulchro consonant, haud insulse profecto me facturum putem, si haec inter salsa perpulchra quaedam satisque scitu digna permisceam de excellenti origine primigenioque ortu apum, qu

Mortuae et uiuae linguae

Imagen
Vixdum die Lunae Falcultatis Coetu dimisso - non adfuerunt Rector Sales et Vicerrector R.-Sinister neque tandem clarum et nitidum et manifestum nonnullum dictum est... totum incertum pergit... Quo usque tandem abutentur patientia nostra ?-, cito in mentem mihi uenit illud Marii Benedetti carmen "Mortuae Linguae" inscriptum, cui non opus est commentariis... nec commis nec punctis. [Excusatam me habeas, beneuole lector, quia satis scio latinam uersionem meam inferiorem esse pleno Vruguaiani poetae carmine, sed uolo ut mecum eo fruaris] MORTVAE LINGVAE Linguae ubique mortuae dictitatae non sunt tantum antiqua graeca latina et sanscrita et sumerica sunt itidem linguae mortuae aut fere mortuae / sed nouae / dissimulatio dithyrambus demagogia subterfugium fanatismus auguria uetustae linguae uiuae erant cum apud uulgus uibrabant et erant loquelae serui agricolae et apostoli fabri et meretricis uetustae linguae perierunt fastidio taedioque et pudore cum