Entradas

Mostrando entradas de 2013

De familiari cena hesterna

Imagen
       Vnus et uiginti homines uniuersi uiri atque mulieres heri noctu in domo materna adfuimus sessi apud longam mensam festiuam lautamque, fercularum dulcium salsorumque plenam et potionibus multicoloribus munitam. Tantum duo abfuerunt desiderati, nempe pater noster, qui in caelo est, atque Aprilis paruula fratris filia, quae Matrtiti cum matre hoc anno peruigilium Christi Natalis celebrauit. Familia mea pulchra est necnon numerosa et generosa. Soror natu maior, cui uix pecunia est ad humanitus uiuendum cuiusque officium est anus uetulos decrepitos senes seruare curareque, semper dona affert manibus suis facta, horno scilicet maribus arborem paruulam ex filo metallico globulisque uersicoloribus fictam, feminis autem armillas et torques filo laneo textas.           Et quamquam persalse fuit olim, lectores mei, a plerisque in controuersiam uocatum, num uidelicet serio loqui liceat in mensa, num inter pocula philosophari conueniat, quod a paucis tamen hactenus alterutra pro parte pro

De saltatore professore

Christian Felber & Anna Reitbauer- Ein Tanz für Attac                          Alleluia! Lābitur nūdīs pedibus professor  Per pauīmentum manibus polītum,  Personat dum caerulea atque rūssa      Aura theātrī.    Christiānus barbiger aureusque  Dē bonō commūnī ideam redūcit  Atque mūsae Terpsichorēs procācis       Carmina saltat.     Voce dulci " Bella, ualē !" recantat, Aequilībrī corpore dum lacertī Et manūs sursum gracilem puellam       Tollere possunt.  Vōce uulgī dum modulātur altē  Verba cordātus puer aureāta,  Corpus indūcit saliēns uirīle       Pācifer ōrāns.  

De antiquissimo cultu auaritiae artium (de quodam loco Pliniano apud Matamorum et Sigaeam)

      Studium mouet meum hic locus Naturalis Historiae (XIV 5-7), in quo cultus improbatur   auaritiae pro liberalibus artibus, cuius lectionem commendo attentam uobis, lectores candidi, lectrices ingenuae, omnibus uidelicet, quibus non deterret quarundam rerum humilitas atque cordi sunt studia humanitatis:     Nimirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum detinentur et auaritiae tantum artes coluntur . Antea inclusis gentium imperiis intra ipsas adeoque et ingeniis, quadam sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes, inmortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, qua re abundabant et praemia et opera uitae.    Posteris laxitas mundi et rerum amplitudo damno fuit. Postquam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac

De interpretatione

Imagen
De interpretatione  libri duo (Parisiis 1661)         Heri colloquium habui meo in scriptorio academico cum quodam discipulo, qui Magisterii (uulgo "Máster") in Studiis Hispanicis gradum siue titulum obtinere uult ideoque mecum tutrice confecturus est libellum ultimum huius Magisterii , quo demonstrare possit omnes facultates ad hunc Gradum Academicum attinentes sibi ipsi bene parauisse. Argumentum a me propositum erat " De uocibus technicis ex lingua Graeca Latinaque depromptis deque arte Hispanice recte eas scribendi ".      Duos autem tantum annos discipulus hic studuit linguae Latinae Graecaeque in Lyceo ( Familiam Romanam  nouerat edepol per translationem!) et postea nihil amplius utrâque linguâ legit neque didicit, utpote qui in Vniuersitate Studiorum Granatensi operam ipse dederit disciplinae illi quae dictitatur nomine "Translationis atque Interpretationis" , scilicet linguarum modernarum, quarum ille uidelicet Anglicam selegit, ubi nihil

De quodam Circulo Gaditano

Imagen
Ad Gaditanum quendam, ut surrideat cum hac mica salis Circulus Gaditanus          Quidnam est edepol circulus iste qui inspicitur in medio ipso sinu Gaditano, ubi aquae confluunt ex Gadibus et Insula Legionensi et Portu Gaditano?  THEORIAE VARIAE: Sunt qui putent circulum formatum esse propter aerolithum siue potius saxum ignitum caelo delapsum, quod absurdum non esse uidetur, etiamsi non constet;  alii defendunt fodinam Romanam (num salis?) esse antiquissimam: si ita esset, Circulus noster fieret ueterrimus Europae!;  alii quoque fingunt esse Atlantidis (rem miram!) uestigium, at circulus nimis paruus uidetur, si eius modulum prospiciamus, necnon nimis meridionalis;  nec desunt qui delirent et credant illic absconditam esse stationem alienigenam nauium uolantium stellarium, utpote qui lumina ex salo exire ad caelum spectauerint (fortasse post certamen inter Dominum Carnalem et Dominam Quadragesimam);  tandem uoces nonnullae audiuntur dicentes illic naumachiam siue p

Europa et tertia illa pars terrae

Imagen
Imago sumpta hinc    Heri per Rete omnium gentium nauigans scalpturam offendi hanc quam supra spectatis, lectores mei, cuius auctores fuerunt Iohannes Sadeler  Bruxellensis, qui scalpsit et excudit, atque  Theodorus Barendszoon  Amstelodamensis, qui inuentor fuit, ut in margine inferiore sinistro litteris breuiatis legi potest. Scripta, quae inferiore in parte uix inspicuntur, transcripsi uobis cupida sciendi quid de Europa diceretur, etiamsi nihil noui euoluere exspectarem:  EVROPA, quamuis praecipuarum terrae partium minima, magis tamen est quam reliquae habitata et populosa, nec minus etiam culta. Hinc, partim ob terrae excellentiam, partim ob gentium frequentiam, copioso rerum omnium prouentu felix, fructuum, herbarum medicarum, uini, frumentique abundantia, cuiusuis etiam metalli prouentu gaudens. Aëre benigno fruitur, pecudum mitium ditissima. Ingenia gignit ad quascumque artes ad Rempub(licam) gubernandam, ad arma tractanda, peridonea. Hinc Plinius lib(ro) 3 "e

Quartum inceptum: 'Age dic Latinum, barbite, carmen'

Imagen
Musa barbiton tenens         Hebdomadem abhinc uel duas certior facta sum de proposito nouo accepto ad Salem Musarum nostrum attinenti. Quartum numerum agit eorum inceptorum quorum primum anno 2006 poposci moderatrix. Prorsus ignoro qualem messem horno messuri simus participes (una mecum scilicet iterum Magister, Pinarius,Viola, Custodius et nunc nouus collega linguae Graecae, cuius nomen Latinum nondum fingimus, Iosepho nostro humanissimo non praetermisso umquam illo  Iarcio  atque etiam Eduardo Engelsing et  Nullo  Floridensi et Irisato  Iocohamensi, clarissimis poetis ). De segete metenda equidem ignoro necnon dubito an nos aliquid messuri simus, maxime discipuli. Nihil autem refert; nauci quidem hoc non habeo, nam magis in dies multa reperio me rusticam nescire et dubitare: aliud incertum dubiumque amplius, quid refert? Fructum saltem unum aut alterum uoluptatis procul dubio excerpemus, quod iam est maximi ponderis his temporibus insulsissimis.        Vtcumque res sese

Ad amantes fideles uirtutis

         Numquam nomen audiueram legeramue Arnobii Galli, quem offendi primum dum symbolam collegae euoluebam quandam, quae de Ioanne Genesio Sepulueda agebatur. Quae symbola initium capiebat mentione cuiusdam uersus facta q.e. "Saepe superba ruunt, infima saepe manent". Arrisit enim mihi multum pentametrum hunc, propterea quod aperiebat symbolam de humanistis qui dicuntur Ciceronianis uersantem. Quamobrem, opusculo perlecto, plura quaesiui curiosa de Arnobio illo Gallo et forte carmina nonnulla inueni alia necnon nomen uerum eius, qui feturas Musarum tales subsignabat nomine ficto, scilicet uir eruditus atque egregius Latinista Francogallicus Ioannes Soubiran, auctor multorum libellorum de re metrica prosodicaque atque interpres clarus scriptorum Romanorum diuersorum.  Etenim inter carmina inuenta huius Arnobii Galli hodiernique unum Durae uirtutis amator * inscriptum prae alia studium meum diuersis causis mouerun t, quorum uersus nunc me sinite, lectores candidi, lectrice

De discipulis linguae Latinae quadratis

'οἷον τὸν ἀγαθὸν ἄνδρα φάναι εἶναι  τετράγωνον  μεταφορά (ἄμφω γὰρ τέλεια)'          Diuturni silentii, candidi lectores, quo eram his temporibus usa, non timore aliquo, sed partim angore, partim lassitudine, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae uellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. Hodie quidem autumnus initium apud nos capit, momentum idoneum ad rumpendum post multos dies silentium spissum huius scriptorii, nam tempus anni, in quo aura acuta arbores premere quasi falce ac pannis ex aureis rubrisque foliis contextis humum induere uidetur, cor semper excitat meum, ut consilia capiam noua, quae caput autem auertere conatur in fugam.       Hodie quidem denuo pedes meos paruulos in scriptorium hoc post multos dies intrare impero, nesciente ore quid dicturum sit, sciente autem mente quid sentiat. Verba enim desunt, sensus supersunt, ut solet, mihi. Attamen breuiter nonnullas cogitationes illustrare conabor mota omni officio ac potius pietate erga

Somnia aurea deo Hermae

Imagen
Somnia Hermae    Hodie luctuosissimus atque acerbus dies est Genti Classicae Hispanicae, maxime Valentinae Saguntinaeque, nam Hermes noster Maximus, post dies aliquot inter somnia contendens muta, geminis aera secauit pennis solearum atque ad Olympum silens uolauit magnum et longum, ubi Musae pedibus pulsantes eum acceperunt mansuetiores in aeternum.          Nisi fatum inuidisset crudele congressui exspectatissimo promissoque, Saguntum testimonium nobis fuisset amicitiae perfectae, nunc tamen quasi mutilae atque decurtatae.      Bene semper ambula, Hermes, inter Olympiades necnon ex caelo magno longoque conserua et tuere Gentem Classicam. Vincere doctus,  Hermes omnia solus  atque ter unus.

In lente unguentum: 'De Hispaniola' (1535) Iohannis Maldonati

Imagen
     Nuper compertum habui de nouissima editione anno 2011 in lucem edita operis ab Ioanne Maldonato, magistro Burgalensi, compositi Plautum admodum redolentis, cuius inscriptio est "Hispaniola", Burgis anno 1535 euulgati, quae fabula tamen iam scripta esse inde ab anno 1519 uidetur, ut sapientiorum opinio fert. D e quo libro iucundissimo abhinc aliquot hebdomades lineas nonnullas scripsi querula , quia editio altera Barcinonensis anni 1983 ex primis paginis ostendebat menda haud pauca, praesertim in textu Latino, nam de interpretamento nihil mali habeo quod dicam.  Ioannis Maldonati 'Hispaniola': "The Spanish Woman": A Spanish View of Marriage Choices in the Reformation,  translated with an introduction by Warren S. Smith & Clark Colahan. ISBN-13: 978-087462-711-7-4. ©2011     Nouissima quidem editio haec ab Americanis quibusdam parata est ideoque per Deos omnes et superos et inferos orabam, ne haec ultima fetura ingenii in Orbe Nouo orta &quo

De uiatoribus uoluptariis

Imagen
      Leuiter disceptabamus abhinc aliquot dies in quodam foro Retis Vniuersalis de uoce q.e. apud nos "turistas", quos quidam appellauit "periegetas", eos nempe "qui ex sua patria in alias videndi et oblectandi causa iter faciunt". Cui autem ego respondit eos, quos ille describeret, appellari solere " uiatores uoluptarios ". Quod me recte dicere ille arguit, sed ipse malebat uno uerbo uti eoque, ut uidetur, Graeco. At ὁ περιηγητής est, nisi fallor, quidam itineris ductor aut dux uel etiam locorum descriptor, unde si quis esset qui mallet uno uerbo uti eoque Graeco ad uiatores tales uoluptarios describendos, legat quoque Ciceronem, qui uoce usus est q.e.  φιλοθέωρος . At genus uiatorum uoluptariorum siue philotheorum , qui ex patria in alias gentes spectandi gratia et animi causa itinera faciunt, uarium quidem est, ut mea opinio fert, atque haud omnes "turistae" sunt tales, quales nouas terras nouaque loca semper uisere cupiunt stud

De tempore futuro

Imagen
Erlich

Res arcanae

     Nuper comperi comentarios periodicos q.t. Humanitas fieri posse euoluere fere integros per Rete Vniuersale inde ab anno primo in quibus in lucem editi fuerunt, id est ab anno 1947, sub ductu auspicioque 'Instituti Studiorum Classicorum' in Vniuersitate Lusitana Conimbrigensi. Et dum fasciculos et symbolas rimabar uarias, non solum unam aut alteram commentationem Latine scriptam, sed etiam carmina Latina nonnulla atque epistulam unam  offendi. Infeliciter haec paucissima scripta "Ad nouam Latinitatem" attinentia tantum euulgata fuerunt in duobus fasciculis, scilicet in eis quibus numeri sunt 2 et 3: saeculum quidem uicesimum dimidium uidetur quasi testimonium ultimum istius nouae Latinitatis.       Vtcumque res sese habet, ecce uobis, lectores lectricesque beneuolentes saeculi uicesimi primi, carmen quoddam, cuius argumentum studium excitauit meum, utpote quod oppido congruere uideatur moribus socialibus nostrorum temporum hodiernorum, ubi omnia et publica e

Vbi sol Caelum aestiua luce reclusit

Imagen
      Heri epistolium accepi optimum nuntium continens, utpote quo me certiorem faceret numerum participum in proximo Cursu Aestivo Latinitatis Vivae Matritensi mense Augusto exeunte celebraturo, usque ad numerum 80um ascendisse, quem iam certe hunc clausum habetur. Ecce Cursus huius praeconium:        Cum uideremus multa et diuersa seminaria in Europa et America esse, in quibus Latinitas uiua coleretur, desiderabamus conciuibus Hispanis in propinquo esse Latinum seminarium. Itaque Hispanis aliisque Latinitatem Viuam amantibus Cursum aestiuum quotannis Matriti instituere decreuimus. Quare praebemus: Consilio Scientifico fauente, Consociatione CulturaClasica.com cooperante, Circulo Latino Matritensi et aliis Circulis Latinis Hispaniae adiuuantibus, a situ retiali AcademiaLatina.org incohatum et institutum: Pergatis legere hic       Gaudendum quidem est nobis omnibus Latinae linguae amantibus pro successu hoc initiali (speramus quidem fore ut Cursus quoque fe

De natura ac sonitu linguarum

    Abhinc aliquot menses commentationem scripsi insulsam de sermone Latino quem infidelis describebam quasi amasium coram loquela natiua Hispanica et inde locum quendam adiunxi uel potius progymnasma ab Iacobo Pontano elucubratum, quod de discrimine inter linguas diuersas agebatur atque de praecellentia linguae Latinae:   Dulcis est Gallica? dulcior Latīna. Virīlis est Hispānica? uirilior Latīna. Tenera quōdammodō Italica? tenerior Latīna. Grauissima putātur Germānica, numerōsa Hebraea? haec quoque in Latīnā cumulātē reperiuntur. et quia Graecae partus ac fīlia est,quis negābit eam māternīs dōtātam laudibus? quis herēditātem pulcherrimam atque amplissimam ipsī relīctam ībit īnfitiās?      Tunc mirabar uerba Pontaniana, quoniam, si de ceteris linguis ex haud parua parte ei adsentiri poteram (praesertim de dulcedine Gallicae et de teneritate Italicae et de grauitate Germanicae; de numerositate  autem Hebraicae mihi ignota sententiam proferre nequebam; et quid ipse dixisset de Ang

'Regnum salis'

Imagen
     Aurum candidum e salifodina uetustissima orbis terrarum fossum, scilicet ex oppido Austriaco 'Hallstatt' nuncupato, Museum Archeologicum Lucentinum ( Marq ) uisitat ad exhibenda CCL mirabilia usque ad diem VII mensis Ianuarii a. MMXIV.   Regnum salis Historia oppidi nomine Hallstatt per  VII  annos Regnum Salis:  Lucentum: terra atque mare salis per MARQ .      Dum pelliculam spectabam hanc supra appositam, meam in mentem uenerunt non solum imagines recentissimae itineris breuis ad oppidum Gaditanum Baelonis Claudiae quod die Veneris superiore feci una cum magistris discipulisque cuiusdam Lycei oppidani: Cetariae Baelonis Claudiae: ex propinquo Africae montes prospiciuntur sed etiam uerba cuiusdam humanistae Hispani , qui de sale commentarios diffusos exarauit saeculo decimo sexto. Ecce id quod ipse scripsit de monopolio regio salis (5:45): Quae tam eximia ac plus quam aurea uis salis aliaeque praecellentes eius uirtutes et facultates satis

Ratio studiorum

Imagen

Infernum super terram

Imagen
Deserta Aethiopica c.n. ' Danakil '        In orbe terrarum quidam locus exstat ardentissimus et immanis isque albo colore tinctus tam candido, ut in linea ea, quae inter aperta et occulta est -hunc circulum Graeci ὁρίζοντα uocant, nostri finitorem esse dixerunt, alii finientem-, fallaces imagines fingantur mentem decipientes quasi delusor speculum. Nam quaedam nebula coniungi uidetur liquefacta cum candore horum harenosorum atque inhospitorum tescorum, cum sensus excitaret ficticios ultra rerum naturam uersantes: quippe illic caelum et terra in conubium dari uidentur atque misceri in unum.      Inde ab hac inanitate locorum initium capiunt quaedam salis mercatorum agmina pedetemptim sed continuatim  progredientia tamquam laruae per tesca saxea atque rimosa.          Gens nomine Afar hoc infernum locorum habitat eius salem uitae effodiens per saecula saeculorum.

Ναί: οperae pretium est

Imagen
      Nuper accepi ex quodam amico Matritensi fautore magno Latinitatis, tria opuscula, quorum unum legere nudius tertius coepi, cuius titulus est De simia Heidelbergensi , auctore Michaele illo ab Albrecht, de lingua litterisque Latinis optime merito uiro. Libri I initium est hoc:       Diu multumque dubitavi, mi Attice, facturusne operae pretium essem, si memoriam vitae meae proderem;...      Verba haec aditialia meis in auribus resonabant similia aliorum quae quondam legeram atque quodam in angulo seruabam memoriae meae, quae proh dolor una cum annis fluxissima euadit. Quaesiui enim in thesauris chartaceis memoriae nostrae communis atque ecce etiam uobis, lectrices beneuolentissimae, lectores candidissimi, hexametricum exordium operis c.t. Ab urbe condita , auctore Tito Liuio:      Facturusne operae pretium sim si a primordio urbis res populi Romani perscripserim nec satis scio,...    Quantum arridet, ut alias dixi , antiquos auctores iucunde euoluere quasi

De ui ac potestate litterarum

Imagen
Discipulis tertii Gradus Philologiae Classicae     Hebdomade hac mensis Maii ultima scholae academicae finem capient, unde mense Iunio periculum probationum adueniet. Hoc anno disciplinam de figuris atque de sono pronuntiationeque  litterarum Latinarum tradidi uel potius, ut modo Nebrissensi dicam, de earum ui ac potestate.      Etenim inter paucas praelectiones quae nobis fuerunt, perscrutauimus documenta nonnulla ad historiam linguae Latinae illustrandam, quorum pleraeque fuerunt inscriptiones Latinae antiquissimae, ut elogia illa clarissima Scipionum (uidelicet patris et filii et flaminis Dialis ) et Senatus Consultum de Bacchanalibus (de cuius argumento fabula moderna cinematographica dignissimo  Titus Liuius fusius nobis enarrat) et tabula illa nostra Lascutana ( Nobis eam reddite, Galli! ) necnon diuersi tituli saeculo II ante Christum natum incisi atque etiam saeculis sequentibus post Christum natum. Proprietates quoque linguae Ausoniae in fabulis Plautinis summatim