Anno ueteri ualedicamus concinentes
Χάρις ὑμῖν καὶ εἰρήνη ἐν τῷ νεῷ ἔτει ἀπὸ Ἀλεξάνδρας Intra paucarum horarum spatium nouus annus incipiet quem spero ultra crisin oeconomicam quam grauiter patimur atque ultra altercationes et asperas et cotidianas quae ubique terrarum nobis subsident, prosperum ac propitium fore omnibus uobis amantibus utriusque linguae, praesertim Latinae. Quamobrem quid melius est quam ueteri anno ualedicere concinentes cum Horatio hoc carmen dulcissimum ( carm . III 9) in quo poeta suauiter altercatur sua cum puella. De Amoebaeo carmine agitur cuius haec lex est, ut "qui posterior dicit, priorem uincat, maius aliquid subiiciendo". Versuum systema est Asclepiadeum quartum , i.e., uersus Glyconicus quem sequitur uersus Asclepiadeus minor: Ode porro haec tanti aestimatur a Scaligero , ut eius describere sententiam non pigeat. Sic ait libro VI Poetices (editio secunda a.1581, p. 880): "Omnes inquam [ scil . Horatii Odae] tantae sunt venustatis,