Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como lingua graeca

Quo modo sal conficitur ex aqua marina?

Imagen
  Hos dies aestivos atque otiosos, quibus de sale multa et cogito et scribo acroasim academicam parans, locum offendi studium meum excitantem a clarissimo Georgio Agricola scriptum in libro De re metallica  (Basileae 1556: 439-441) , ubi ipse describit quomodo sal ex aqua marina in salinis conficiatur. Placuerunt enim mihi Agricolae verba per imagines illustrata, quae vobis quoque offero ex lexico Forcelliniano explicata: A. Mare .  [Congregatio aquarum salsi saporis, pontus (Gr. θάλασσα . Hisp. 'Mar' )] B. Stagnum . [Aqua e mari aut flumine exundans et quiescens, lacus sive natura sive arte confectus (gr. λίμνη. Hisp.  'Lago', Gad . 'Estero' )]. C. Septum . [Vel saeptum . Locus munitus, et quocumque saepimento vallatus et clausus, cujusmodi sunt stabula, ovilia, vivaria etc. (Gr. φράγμα. Hisp.  Cerca.  Gad . ¿'Largadero?'. ¿'Lucio'? )]. D. Incilia .  [Locus depressus ad latus fluminum, aquae derivandae causa ( Gr. διωρυγή, ἀμ...

In lente unguentum: 'De Hispaniola' (1535) Iohannis Maldonati

Imagen
     Nuper compertum habui de nouissima editione anno 2011 in lucem edita operis ab Ioanne Maldonato, magistro Burgalensi, compositi Plautum admodum redolentis, cuius inscriptio est "Hispaniola", Burgis anno 1535 euulgati, quae fabula tamen iam scripta esse inde ab anno 1519 uidetur, ut sapientiorum opinio fert. D e quo libro iucundissimo abhinc aliquot hebdomades lineas nonnullas scripsi querula , quia editio altera Barcinonensis anni 1983 ex primis paginis ostendebat menda haud pauca, praesertim in textu Latino, nam de interpretamento nihil mali habeo quod dicam.  Ioannis Maldonati 'Hispaniola': "The Spanish Woman": A Spanish View of Marriage Choices in the Reformation,  translated with an introduction by Warren S. Smith & Clark Colahan. ISBN-13: 978-087462-711-7-4. ©2011     Nouissima quidem editio haec ab Americanis quibusdam parata est ideoque per Deos omnes et superos et inferos orabam, ne haec ultima fetura ingenii in Orbe Nouo ort...

Qua re Graecia?

Imagen
Omnibus magistris dicatum a  Petro Olalla   Φιλοκαλοῦμεν γὰρ μετ' εὐτελείας  καὶ φιλοσοφοῦμεν ἄνευ μαλακίας  (34:20) Nam elegantiae studemus, sed cum frugalitate,  et philosophiae incumbimus, sed sine mollitie. [ Thucydidis De Bello Peloponnesiaco Liber II, cap. 40 ] [ Sagunti oratio  habita 27/11/2012 ] ________________________________________ De alphabeto Graeco et de lingua utraque (23:55) De prima lingua uehiculari (25:40) μηδὲν ἄγαν -  γνῶθι σεαυτόν  (34:50) De spiritu Humanitatis (35:20)

Dic mihi, qualis eris?

Imagen
Mart. epigr . 12, 92.      Quattuor sectae magistrorum quattuorque modi linguas antiquas spectandi apud Oliuarium Rimbault  (p.7): 1) Translaticius "philologus" : qui sermonem Latinum et Graecum habet pro linguis "mortuis"  2) Philologus "magister" : qui cum discipulis ceterisque praefert dicere de linguis "antiquis"   3) "Homo Recitans" aut ὁ ἀοιδός siue ὁ ῤαψῳδός : qui linquas nec mortuas neque antiquas uult, sed "uiuaces"  4) "Didascalicus" : qui somnio "classicismi" motus Latinum uel Graecum antiquum usurpat quasi linguas "uiuas".       Dic mihi, quaeso, si fias tu "academicus", qualis eris? Nam egomet hīc nondum me offendo, nempe his in sectis.

Emeritensia noua et alia hebdomadalia narratu digna

Imagen
Tandem aliquid scribere meo in scriptorio possum de rebus quae in nouissima hebdomade acciderunt. Admiror semper magistros et discipulos qui cogitationes uel imagines in paginis interretialibus suis tam celeriter monstrant. Nam mihi necesse est in mente uersare diutius quae proferre uelim imperita dicendi et faciendi, quamquam, ut uere fatear, postquam incipere decerno, omnia fluunt expedita. Ioannes Gil, nouus Academiae RAE sodalis (Imago sumpta hinc ) Primus uel optimus hebdomadis praeteritae nuntius referebatur ad Ioannem Gil, perillustrem magistrum nostrum , qui nouus Academiae Hispanicae c,n, RAE sodalis electus fuit. Omnia eius uerba quae in commentariis periodicis in lucem edita erant, magno cum gaudio accepta erant a magistris et philologis Hispanis, quippe quod multum de Latina loquela legere possimus idque maximi momenti, sicut exempli gratia haec: "Latina lingua mortua non est, nam magistri sunt qui non tantum eam doceant, sed etiam Latine cum discipulis loquant...

Carmen primum...

Imagen
...ei qui mihi praecordia perciet.      Feriae aestiuae iam finitae sunt atque hos per dies mensis Augusti pigritia non mihi concessit maleuola ut nonnihil agerem praeterquam multum dormirem et saepe litus piscinamque peterem et aliquando ad scholas gymnicas adirem et in unam aut alteram saltationem incumberem et cum familia amicisque amoenissime colloquerer et tranquille perambularem et quorundam amicorum scripta legerem... Tantum tres quattuorue dies horridissimi mihi fuerunt ob magnum dolorem pulpae dentariae, qui me in lectum morbidam iactauit. ¡Au quantum cruciatum passa sum peiorem quam supplicium Promethei (ut uerbis mei Angeli Baetici utar)!    Etiam aliquos libros emi, quos adhuc euoluo, ut uerbi gratia nouum Florilegium poesis Graecae eroticae (Matriti, in domo editoria c.n. "Cátedra", anno 2009), auctore Iosepho Ludouico Calvo Martínez , Professore Cathedrario Granatensis Studiorum Vniuersitatis, maxime callente Aristotelicis in operibu...

De nouissimis itineribus (et IV): sales selecti

Imagen
[Aloisius Miraglia orationem habet quodam in conclaui antiquae Vniuersitatis Vrsonensis] (Preme hic aut hic ad meliora pluraque photographemata uidenda) Septimana finita est negotiosissima, ut fere semper, eaque de causa usque ad diem hodiernum meum in scriptorium intrare nequiui ad finem nouissimorum itinerum narrandum. Et quamuis plurima ultimis diebus acciderint, omnia breuiter exponam ut neque taediosa sit neque nimis obsoleta uidear. Hae res selectae uel maximi momenti mihi fuerunt: Primum, Saturni die XVIII mane, coram tandem noui amicam meam Baeticam , illam solam feminam dulcissimam quacum Latinarum epistularum commercium habeo, quae semper comissima erga me haud merentem mihi donauit mirabile Discum Compactum c.n. " Ave Mundi Luminar " complectens nonnulla cantica Latina cuiusdam auctoris Lusitani. Quam triste simulque perpulchrum est homines gratiores aliquando inuenire in andronibus Retis uirtualis omnium gentium, ut sic dicam, quam ueris in uiis nostrae coti...

De nouissimis itineribus (III): oleum et sal Vrsonis

Imagen
[ ATHENAZE :: ERASMVS: Oleum et salem oportet emere- Sale et oleo perunctus adiuuabitur] Veneris dies XVII: Iter ad conuentum Vrsonensem amoenissimum fecimus autocineto Ludouici. Latine loqui perrecti sumus per duas horas, duo uiri sessi in prioribus sedibus, tres feminae in posterioribus, quamuis Theodericus quodam in temporis spatio sedes mutare uoluerit. Per iocum ei dicebam in Hispania moris esse mulieres itinera facere autocineto sessas post uiros eique retuli illa salsa uerba a Ludouico Holbergio scripta suo in libro " Iter subterraneum " nuncupato quem superiore aestate legi: "O terque quaterque beatam Europam nostram..., ubi sexus sequior nomini respondet!". Tandem Vrsonem, uicum oleo suo notissimum, uenimus circa secundam horam postmeridianam. Quadam in platea (ubi illam imaginem photographicam " maenianorum uernantium " cepi) conuenimus Antonium González Amador , optimum conuentus instructorem uirum diligentiorem facetissimumque simul atque c...

Annus nouus, noua mirifica

Imagen
...ad scribendum Graece Latineque! Nuperrime inueni paginam nouam in lucem editam ab amico Gundisaluo una cum Lucio Amadeo Ranierio , illo Scorpione Martiano: ΜΑΘΗΜΑΤΑ ΕΛΛΗΝΙΚΑ . Eis gratulor de optimo consilio capto scribendi Graece Latineque. Bene uertat! *** Ceterum, omnibus qui textus Graecos et Latinos scribere aut componere gestiant, en uarii nexus qui quoque usui siue auxilio esse possunt: [Imago mutuata hinc ] - Unicode Classical Greek Inputter : ex. gr. ἡ βάρβαρος γῆ - TABVLARIVM: Lexicon Graeco-Francogallicum Anatoli Bailly - Lexicon Francogallico-Graecum a Carolo Alexander (1797-1870) compositum - Lexicon Anglico-Graecum ( S. C. WOODHOUSE, 1910) - Lexicon Hispanico-Graeco-Latinum a Francisco López Pozo - Lexicon manuale Graeco-Latinum / Latino-Graecum a Carolo Schrevelio compositum (1663) - Lexicon graecolatinum : cui praeter omneis omnium additiones hactenus, sive in Italia, sive in Gallia, sive in Germania impressas... (1530) - Lexicon Graeco-Latinum manuale edid...

PROFESSOR LOPEZ EIRE IMMATVRA MORTE RAPTVS

Imagen
Dominus Antonius López Eire morte immatura raptus est nobis proximo die 21º, Cathedrarius Professor Philologiae Graecae Studiorum Vniuersitatis Salmanticensis, perillustris linguae Graecae palaeophilologus. Triste plane acerbumque funus. Solacium molle et humanum adhibendum est familiae.