Entradas

Mostrando entradas de diciembre, 2019

Felicem faustum fortunatum annum novum 2020!

Imagen

Fabula Natalicia

Imagen
Taraxacum officinale       Heri nocte in domo matris nos convenimus, ut diem festum Nativitatis ageremus et pocula propinaremus saluti duodeviginti hominum diversorum, qui cenae interfuimus: novem feminae, totidem numero viri, quorum alii pueri erant et aliae puellae, etiam conjuges intererant et caelibes et sorores et leviri et sobrinae et nepotes... Plerique Gadibus vel potius in Insula Legionensi habitabamus, sed quattuor Malaca advenerant, bini ex urbe capitali, bini ex quodam oppidulo Malacitano. Omnium natu minima tredecim annos nata erat et maxima septuagesimum quintum annum agebat, scilicet mater.       Cena Natalicia ad mediam noctem producta est et, quamquam non omnia jucunda fuerunt (vae! verum itast, quot homines, tot sententiae!), plus pacis et risus quam rixae et querelae adfuit.       Ex tota familia tantummodo cognata una, quae in quodam oppido Hispanico extra fines Baeticos nunc temporis versatur, iterum afuit. Dicit enim ipsa abesse, utpote cui dies festi Nati