Nudius sextus a me quaesiuit amicus quidam hoc: "O dilecta Alexandra, certiorem fieri uellem de sensu ultimo uerborum quae in tuo cyberdiario scripsisti: an de desidia aduersus Latinitatem, an de alia re quae tristem de auguriis culturalibus te habeat..." Conabor illi respondere et ceteris amicis lectoribus, peracto hodie Academico Claustro mensis Septembris. ERASMVS ROTERODAMVS in suis libris ANTIBARBARORVM [71, 337-341] scripsit haec: "ORATIO FOECIALIVM. Quo tandem iure, o uos Gothi , e uestris egressi limitibus, non modo Latinorum prouincias occupatis (disciplinas loquor liberales) uerumetiam ipsam urbem rerum dominam Latinitatem audetis incessere? Quanam iniuria lacessiti? quid petitis? Quod si bellum placet, iusto Marte decernite, facite pugnandi copiam. Sin pugnae diffiditis, desinite molesti esse, excedite solo, regionem hanc purgate, uestris finibus continemini. Quod si hostes quam latrunculi dici malitis, prodite e latebris, conserite manus, e...