Nescit amans imperitare sibi
His mensibus et lapsis et continentibus negotiis plurimis sepulta sum atque esse pergam: unus liber est ad finem perducendus, alter scribendus, magnus conventus omnium gentium Alcagnitii ad Magistrum dedicatus una cum sodalibus Gaditanis parandus, scholae moderandae, cura matri ferenda... Volo autem nunc et breviter exarare in hoc insulso scriptorio aliquid quod super caput volitat quasi nigra nubecula. Seneca ille iunior in una Epistularum Moralium ad Lucilium clamabat: "O quam magnis homines tenentur erroribus qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant si multas [pro] milite provincias obtinent et novas veteribus adiungunt, ignari quod sit illud ingens parque dis regnum: imperare sibi maximum imperium est ". Philosophus ille declarat esse maximi momenti eis, qui aliis imperare cupiunt, adfectus proprios cupidinesque potius habere in potestate quam omnia. Aliquid simile...