Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Valerius Maximus

Fabula Natalicia

Imagen
Taraxacum officinale       Heri nocte in domo matris nos convenimus, ut diem festum Nativitatis ageremus et pocula propinaremus saluti duodeviginti hominum diversorum, qui cenae interfuimus: novem feminae, totidem numero viri, quorum alii pueri erant et aliae puellae, etiam conjuges intererant et caelibes et sorores et leviri et sobrinae et nepotes... Plerique Gadibus vel potius in Insula Legionensi habitabamus, sed quattuor Malaca advenerant, bini ex urbe capitali, bini ex quodam oppidulo Malacitano. Omnium natu minima tredecim annos nata erat et maxima septuagesimum quintum annum agebat, scilicet mater.       Cena Natalicia ad mediam noctem producta est et, quamquam non omnia jucunda fuerunt (vae! verum itast, quot homines, tot sententiae!), plus pacis et risus quam rixae et querelae adfuit.       Ex tota familia tantummodo cognata una, quae in quodam oppido Hispanico extra fines Baeticos nunc temporis versatur, iterum afuit. Dicit ...

Fides

Imagen
Inter virtutes Romanas omnes praecipuam esse existimo fidem, quae una cum virtutibus eis, quae liberalitas beneficentia iustitia sunt, pertinet, ut Ciceronis opinio fert, 'ad mansuetudines morum ac facilitatem' atque, Valerio Maximo teste, 'certissimum salutis humanae pignus' est.        Fidei autem vis mutata esse videtur decursu temporum ad linguam meam maternam perventorum, quoniam hodie vox haec apud nos sensum religiosum (ad Deum videlicet relata) vel amatorium (ad conjugem scilicet pertinens)  maxime prae se fert. Qua de causa cum sermone Latino utor, mihi juvat nomen usurpare   Cassandrae Fidelis , sicut femina illa Veneta litteris clarissima, utpote quae fidem tanti faciam humanam et ipsa fidelissima fore spero non tantum erga Deos aut conjugem, sed maxime erga viros mulieresque sodales et necessarios et amicos et concives.     Marcus Tullius in secundo libro De officiis de fide scripsit haec: "Fides autem ut habeatur duabus...