Entradas

Mostrando entradas de septiembre, 2010

Haicua aestiua

Imagen
Intra paucos dies, scilicet die XXIII inferiore, ad nouem minutas post quintam a.m. horam peninsularem, initium astronomicum erit autumni, temporis anni mihi admodum dilecti, quod hoc anno onustum fructibus aduenit nouis, quos spero fore sapore dulciore. Quomodo enim celebrem? Mihi admodum placent momentosa carmina quae Haicua uocantur nescio bene quare, fortasse quod optimum facileque pensum ad linguam Latinam exercendam uideatur, quae discipulis hoc anno academico proponam ad conficienda. Nonnulla Latine pangere aliquando conata sum conscia imperitiae meae arteque carens. Bene intelligo maximi momenti esse regulas formales seruare ideoque, quod ad haicua Latina attinent, quaesiui et repperi quasdam statas regulas quibus talia carmina scribenda sint, si quis quodam in certamine Haicuum Latinorum participare uellet (videatis quaeso "Nova quædam de sodalitate «Harundine»Tertium Nuntiatur Lustrum atque Indicitur Certamen Haicuum Latinorum (2010)" [Th. Deneire], Melissa...

Longolii an Longuriones? (II)

Imagen
Vocabulum " longolius ", siue nomen substantiuum siue nomen adiectiuum, Latinis in auctoribus neque antiquis neque posterioribus ullis, nisi fallor, inuenitur (si quis repperisset aut reperiret, mihi quaeso dicat), quam nouitatem auctor ille Commentariorum de sale librorum quinque notat cum honoris praefatione hac: "ut dicunt". Exstat quidem, ut priore in commentario dixi, uocabulum "longurio, -onis" , quod Erasmus suis in Adagiis optime definit, significans quoddam morbosum genus hominum praelongorum eorumque ridiculorum, quippe quae eorum membra careant sua debita proportione et consensu ideoque homines tales ante omnium oculos hyperbolici appareant atque insulsi. Vbi primum lectionem " in longolios " inueni in editione principe Commentariorum de sale anni 1572, mendum typographicum uel errorem auctoris haud conscium esse existimaui. Sed iterum altera in editione anni 1579 ab auctore ipso recognita et emendata et locupletata apparet ead...