Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Grammatica

De sonu Latino `gn´ et nostra littera `ñ´apud Nebrissensem

Imagen
     Lectionem grammaticam mihi cachinnos mouere numquam in animo finxissem. Nam illo in libro auctoritate Academiae c.n. RAE in lucem nuper edito quem abhinc aliquos dies summatim existimaui (qui liber alioqui mendis non solum typographicis refertus est), locum iocosum de lingua Latina pronuntiationeque Hispanorum corrupta offendi ab Antonio nostro Nebrissensi descriptum. En uobis initium (rationem uero interpungendi aliqua parte mutaui et menda aliqua enmendaui): `N´ praecedente `g´ quem sonum habeat magna totius Hispaniae cum omnibus doctis controuersia est. Omnes namque Hispani `signum´, `pignus´, `agnosco´ et similia sic proferunt ac si `c´ pro `g´poneretur. Viri tamen eruditi Graeci et Latini dictiones huiuscemodi sono quodam ex utraque littera misto lingua ad palatum tota molliter illisa pronunciant. Nemo scit hodie quemadmodum ueteres illi non modo `gn´ sed alias quoque litteras proferebant. Est tamen longe credibilius ueros litterarum sonos in It...

De infantium salibus

Imagen
Nouum annum habemus, Epiphaniae dona infantibus familiaeque data sunt et... proh dolor, feriae finitae sunt! Cras plerisque rediendum est ad laborem. Feriae Nataliciae quae plurimis hominibus sensum habent religiosum, mihi potius eo placent, propterea quod infantes his otiosis diebus penitus fruuntur atque etiam nonnulli parentes quieti mentem corporemque mandare possumus. Etenim dies aptissimi sunt ad itinera facienda aut ad libros legendos aut ad cogitandum de rebus praeteritis futurisque aut ad conueniendum familiae, immo etiam ad nihil faciendum. Nihilominus, quibus sunt liberi paruuli, bene scitum est quam difficillime sit placida itinera facere aut legere cogitareque interdiu aut simpliciter nihil facere. Filia mea tranquilla puella atque optima lectrix est. Vix molesta. Sed filiolus Xauerius, septem annos natus, neruis laborans, semper mihi interrumpit omnes lectiones pensaque quae penes me sunt dictitans: " Cara mater! Cara mater! (sic me compellat si quod de me quaerit, ...

HVMANISTAE ADVERSVS GRAMMATICORVM VVLGVM

Imagen
Nonnullos abhinc dies mihi in animo erat in lucem edere hunc commentarium de Io(h)anne Maldonato . Sed duo nuntia, alterum triste de acerbo funere cuiusdam perillustris professoris, alterum festum laruatumque de lingua Latina prae ceteribus Europaeis celebranda, quandam moram interposuerunt ideoque commentarium produxi usque ad diem hodiernum. Vitam claris obscurisque ac luminibus umbrisque plenam doctus professor López Eire umquam dixit callens Graecum theatrum et Dyonisiacam religionem. Inter alia enim referebat plus minusue haec: Comoedia enim agit fabulam hominum in grege uiuentium et pergendorum uiuere sicut genus humanum in perpetuum, Tragoedia tamen uitam uniuscuiusque hominis eamque mortalem atque unicam esse ostendit. Optimum est actores ridere aut flere palam spectatoribus fabulae, quia hi omnes simul ridentes aut flentes ex theatro egrediunt mundi et purgati et elatiores: Graeci catharsim appellabant. Thersites noster conscripsit de Io(h)anne Maldonato suo in...

OPTIMVS REDITVS AD LABOREM

Heri ad Facultatem Philosophicam et Litterariam adiui prima uice post ferias aestiuas ad faciendum Septembris mensis primum periculum siue probationem alumnis in disciplina "Phonetica et Morphologia linguae Latinae". Omnia erant sicut semper, sed cursuali in arca siue theca erat mihi cuiusdam amici epistula quae Latinum Thesaurum, saltem mihi, habebat. Laeta fui. Interretiali in cursuali arca etiam erat mihi altera alterius amici epistula quae serenam spem ei complectebatur. Laeta denuo fui. Sodalis Ludouicus Charlo mihi dixit nonnullos alumnos inesse primo in cursu Gradus nostri Philologiae Classicae. Reditus ad laborem optimus fuit. Vale, peltata tristitia.

De quadam margarita Holbergiana

Imagen
Holbergianum librum legere pergo. Ecce quaedam margarita pretiosa in illo Itinere subterraneo  inuenta: "Grammatici componunt certum genus militiae, pacem publicam turbans. Differunt ab aliis bellatoribus in eo, quod pro chlamyde togis, pro gladio stylo utantur. Aeque pertinaciter hi pro literis ac syllabis, ac alii pro libertate, pro aris, ac focis dimicant." Alias alia. Valete