Entradas

Mostrando entradas de octubre, 2020

De periculo publico recentissime edicto usque ad Lemuria

Imagen
    Facetiam nubeculatam adposui hanc coniugi dedicatam eisque qui in nosocomiis opus faciunt, maxime in 'Aede Indesinenter Curandi' vel AIC (Hispanice UCI ), et virus coronarium cottidie oppugnant. Facetia nubeculata  hinc  sumpta _____________ * Sententia q.e. "Nḗ prŏpĕrḗs, ārcḗt quǣ frī́gūs, pṓnĕrĕ vḗstem" adagium Latinum recentissimum est, nisi fallor, cuius originem prorsus ignoro, sed idem valere videtur eius quod Hispanice " Hasta el cuarenta de mayo no te quites el sayo ", Italice " Maggio, adagio ", Anglice " Cast ne'er a clout till May be out "  dicitur.           Heri magistratus nostrates periculum publicum edixerunt, quo noctu cives domibus exire vetantur, quia virus coronarium adhuc viget, in Hispania magis in dies gliscit et grassatur per totam Europam orbemque terrarum. Praeses noster Petrus Sanctius nuntiavit periculum publicum hoc producturum esse usque ad diem IX mensis Maii proximi , scilicet a.d. VII Id. Mai. vel