Entradas

Mostrando entradas de 2023

De Procruste sive de funambulo super lectum ludente (fabula hodierna)

Imagen
Imago hinc deprompta*         Fatendum est mihi Procrustae nomen vel potius eius mythum non audivisse unquam, et si quondam usquam legi, de memoria cecidit. Nihil autem mirandum est, utpote quod fabulae Graecae plurimae exstent et nomina deorum, dearum, semideorum, semidearum, heroum, heroidum, nympharum, daemonum, satyrorum, regum, principum, virginum, bellatorum, immanium monstrorum, beluarum forma hominis indutarum... personarum denique, quae fabulas et mythos complent, plus quam mille sint.      Certior facta sum de hoc nomine per quandam anum mihi caram, quae initio tamen vocabulum hoc perperam enuntiavit. Ecce colloquium inter nos habitum:       " Prosciutta, nisi fallor, est nomen quod quaedam homuncula, te absente, pro contumelia in te, corculum meum, iacit et dictitat, sed admodum nescio quid sibi velit!". "Vox prosciutta non exstat! -exclamavi subridens-. Itali quidem  prosciutto  dicunt, sed quid haec vox ad me attineat minime intelligo, nisi quod mihi maxi

De Pliniorum patria et de verbo Pliniano 'conterraneo'

Imagen
     Mense Decembri nuper delapso De Plinii Historia Naturali librum gratanter accepi novissimum, qui a sodali Gallaeco nomine Iosepho A. López Silva scriptus est. Nunc librum perlego atque auctori gratias summas ago pro miro optimoque dono atque etiam quod ipse suo in opere nomen meum laudavit.        In capitulo eo quod de utriusque Plinii patria agitur et modo evolvi, controversia memorata est illa quae etiamsi iam persoluta sit, nunc tamen vobiscum, lectores mei fideles et candidae lectrices, recensere volo.      Veronensem quidem an Novocomensem fuisse Plinium Maiorem multos inter se arma olim moverunt et undecumque quam maximas copias paraverunt, quasi quod si hunc sibi civem vendicarent, ei similes futuros sperarent, ut de Homero illi contenderunt aut de Sibilla aut etiam tempore recentiore de domino Quixoto illo  (qui "in quodam loco a Manica, cuius nominis nolo meminisse, nuper vivebat...").     Controversiae origo fuit verbum "conterraneum" quod Plinius a