Entradas

Mostrando entradas de febrero, 2008

De "cognoscendo" vel linguae Latinae sexu

Imagen
Poggii iocosus sal: DE HOMINE QVI DIABOLVM IN IMAGINE MVLIERIS COGNOVIT : "Vir doctissimus Cincius Romanus mihi saepius retulit rem haud contemnendam, quam uicinus suus, minime insulsus homo , sibi accidisse narrabat. Ea est huius modi. Surrexerat is aliquando ad lunae splendorem, existimans circa diluculum esse, cum nox esset intempesta, ut proficisceretur ad uineam suam, prout est mos Romanis uineas diligenter colere. Egressus porta Ostiensi (exitum enim a custodibus, ut ea aperiretur rogarat), mulierem conspexit se praecedentem. Existimans uero aliquam esse quae deuotionis gratia S. Paulum uisitaret, cum exarsisset in libidine, gradum properauit, ut eam consequeretur, et, quoniam sola esset, id facilius se assequi putabat. Cum ad eam appropinquasset, ad semitam e recta uia diuertit. Hic homo celerius ambulauit, ueritus ne mulieris occasionem oblatam amitteret. Progressus paululum in diuerticulum mulierem comprehendit tacentem, ad terram strauit , cognouit que. Quo facto, il...

DVPLEX DIES NATALIS: De prouerbio "Ex Africa semper aliquid noui"

Imagen
Annus exacte secundus agitur, beneuole lector, ex quo in Gaditana Leonis Insula Scriptorium Academicum Latinum , SAL inscriptum, aperui et edidi. Annus etiam exacte secundus et quadragesimus agitur, ex quo in Africana Monrouiae prouincia nata sum. Hodie in memoriam mihi uenit illud Plinianum: ' Semper aliquid noui Africa adferre ' . Hodie pulcher et optimus dies est ut aliud noui adferre incipiam sereno animo uultuque hilaro aduersis fluctibus et uentis occurrentibus! * Tessellae "Magerius" [Vide infra] PLIN. nat . 8, 41-42: Mirum pardos , pantheras , leones et similia condito in corporis vaginas unguium mucrone, ne refringantur hebetenturve, ingredi aversisque falculis currere nec nisi in adpetendo protendere. Leoni praecipua generositas tunc, cum colla armosque vestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae; magna his libido coitus et ob hoc maribus ira. Africa ha...

De Socratico sale "Hoc unum scio, me nihil scire"

Imagen
NVGAE Facetia a QUINO, praeclaro Argentino iocorum delineatore. In Latinum redit Ansgarius Legionensis.

'De linguarum et mentium libertate erepta' apud Ludouicum Aegidium

Imagen
Libros per aedilis cremandos censuere patres: set manserunt, occultati et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud externi reges aut qui eadem saevitia usi sunt nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere . [ Tacitus, Ann . IV 35 ] Abhinc sex dies emi tertiam editionem libri Censura en el mundo antiguo (Madrid 2007) ab Domino Ludouico Aegidio scripto anno 1960. Opus magnum et eruditum et mirandum et quod esset legendum omnibus iis qui cogitent qui summae ueritatis domini sint et subinde credantur tamquam imperatores ad extinguendum opiniones sibi contrarias. Praefationis et epilogi excerpta selecta a me: "Antes del parto, en el parto y después del parto de este libro, era, fui y soy un liberal en el sentido clásico del término, es decir, una persona convencida de que todos los hombres tienen derecho a exponer su pensamiento y ...

Quare oporteat litterarum Latinarum cultores Latine loquantur

Imagen
"Quare oportet cultores Francogallicarum uel Germanicarum litterarum linguis suis loqui ualeant? Obtestetur aliquis nil cuiquam prodesse lingua loqui mortua, sed hoc false, nam nullus sermo aut uiuus aut mortuus: omnia ex usu pendent! Itaque cum plus in dies studia Latina in uniuersitatibus nostris neglegi uiderimus ceterasque studentibus opibusque augeri disciplinas, oportere censuimus et nos ipsas docendi methodos adhibeamus, quarum usus in studiis ceterarum linguarum hodie vigeat " [ SALVI ]. Ceterum commentarium in Hispanicam linguam translatum HIC lege. Preme etiam hic