Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como itinera

Epitaphium Didaci Garsiae de Paredes "Herculis Hispani" appellati

Imagen
 Tandem aliquando convalui viro Covid affecta et meliorem me habeo post multos dies ex capite laborans. Magis in dies vires accipio renovatas ideoque ad hoc scriptorium insulsum redeo novis commentariis, qui autem imagines describunt antiquas ope lucis expressas, cum iter  feci iucundum mense Septembri anni 2023 in Turgalium oppidum (vulgo Trujillo).        In Sanctae Mariae Ecclesia Maiore hius oppidi hoc epitaphium clarissimi Didaci Garsiae de Paredes (1468-1533), qui "Hercules Hispanus" appellatur, forte inveni, quod vobsicum, fideles lectrices, candidi lectores, ut mos est mihi, compartiri volo:        Inscriptionem facilem lectu non fuit, nihilominus vobis lectionem offero hanc, e qua si in aliqua parte disentitis, dicatis mihi: DIDACO GARSIAE DE PAREDES, NOBILI HISPANO, CAROLI QVINTI IMPERATORIS MILITVM PRÆFECTO, QVI AB INEVNTE ÆTATE IN MILITIA CASTRISQVE SVMMA CVM LAVDE ET INTEGRITATE HONESTISSIMVS SE EXERCVIT FORTITVDINE, ANIMI ...

De diebus Canicularibus sive de tempestate Sirio cane infecta

Imagen
Sub amabilissima arboris umbra caniculam ferre conabar, cum urbem Hispaniae septentrionalis quandam visebam .   Mense Augusto nuper delapso, incolae Hispanienses tempus aestivum calidissimum omnis aevi aegre tulimus. Calor primum locum horno obtinuit in quibusdam locis, maxime meridionalibus et mediterraneis, ut puta Cordubae aut Caesaraugutae, quorum calores ascenderunt ad 40m gradum Celsianum die octavo Veneris. Tabula geographica: Eltiempo.es         Sunt qui affirmant hunc fuisse quartum quem modo hodierno “aestus fluctum”, vulgo “ola de calor” aut “heat wave” dicunt. At ego “ flagrantem Caniculam ” Romane dicere malo. Plinius quidem ille Maior: “Ardentissimo autem -inquit- aestatis tempore exoritur caniculae sidus sole primam partem leonis ingrediente, qui dies XV ante Augustas kalendas est”.          Qua de causa una cum familia dies feriatos degi in septentrionibus Hispanicis meridiem ardentissimum fugiens inde a ...

De quadam Volcania insula eiusque salinis

Imagen
            Salinae "de Janubio"  nuncupatae in insula  Volcania  exstructae .        Nudius tertius ex itinere aestivo iucundoque domum redii et, quamquam salva una cum cara magnaque familia (duodecim homines fuimus!) ad terram patriam pervenimus, omnino incolumis tamen non reversa sum neque 'sarta tecta', ut ita dicam, nam crura mea et pedes, quasi aedificii fundamenta, infirmiores sunt quam cum iter incepi.  Duas horas volatus ex Gadibus ad Insula Volcania productus est.  Ubi fuimus? Unam quidem pulcherrimarum insularum Fortunatarum visimus, cui nomen antiquum, ut videtur, aliis  Pluvialia  aut  Invallis  fuit ,  aliis  veri similius Iunonia , sicut legimus apud Plinium Maiorem:     "Sunt qui ultra eas Fortunatas putent esse quasdamque alias, quo <in> numero idem Sebosus etiam spatia conplexus Iunoniam abesse a Gadibus DCCL [milia] p. tradit, ab ea tantundem ad oc...

De itineribus nuper factis per Hiberiam

Imagen
Olisiponensis via.    Intra spatium paucorum dierum initium feriarum Nataliciarum tandem aliquando capiemus, id quod maxima cum aviditate exspecto, nam post ferias aestivas horis otiosis et subsecivis vix frui mihi negotiosae licuit. Satis equidem egi domi forisque, utpote quae praeter pensa academica et symbolas persolvendas ex Hispania Meridionali itinera tria fecerim raeda vecta usque ad Mediam et Septentrionalem et  Occidentalem Hiberiam fere tribus mensibus.     Primum quidem terram Vasconicam visitavimus, ut cuidam Conventui de Sale i nterfuerim, ubi etiam pulcherrimas et antiquissimas salinas vulgo "de Añana" nuncupatas spectavimus, sed antequam oppidum Victoriae petiverimus, Salmanticae pernoctavimus fessi, quia Gades extrema terra est omnium quasi in fine orbis, qua de causa necesse fuit iter longum dividere in duas partes.         Hoc in oppido Salmanticensi (de cuius Academia brevi in alio commentario plura dicam), aedif...

Fides

Imagen
Inter virtutes Romanas omnes praecipuam esse existimo fidem, quae una cum virtutibus eis, quae liberalitas beneficentia iustitia sunt, pertinet, ut Ciceronis opinio fert, 'ad mansuetudines morum ac facilitatem' atque, Valerio Maximo teste, 'certissimum salutis humanae pignus' est.        Fidei autem vis mutata esse videtur decursu temporum ad linguam meam maternam perventorum, quoniam hodie vox haec apud nos sensum religiosum (ad Deum videlicet relata) vel amatorium (ad conjugem scilicet pertinens)  maxime prae se fert. Qua de causa cum sermone Latino utor, mihi juvat nomen usurpare   Cassandrae Fidelis , sicut femina illa Veneta litteris clarissima, utpote quae fidem tanti faciam humanam et ipsa fidelissima fore spero non tantum erga Deos aut conjugem, sed maxime erga viros mulieresque sodales et necessarios et amicos et concives.     Marcus Tullius in secundo libro De officiis de fide scripsit haec: "Fides autem ut habeatur duabus...

Sua cuique persona

Imagen
Quaedam taberna Veneta.   Nudius quintus ex itinere quodam una cum altera familiae parte facto redii jucundissimo et cras denuo domo exibo ad aliud iter cum altera parte faciendum, quod spero fore ut, nisi melius, saltem par sit priori. Aliquatenus autem hoc dubito, propterea quod numerus hominum duplex erit.     Nunc enim, dum horis duabus vacuis fruor et antequam sarcinas colligam, vobis, fideles lectores, illustrare breviter conabor quid a me ipsa mense toto Julio tacita factum sit.     Mensem quidem illum praetermisi inanem alicuius rei utilis aut maximi momenti, quia mense superiore, scilicet Junio, a quibusdam hominibus, qui sodales dicuntur, me deceptam esse sentivi, quamobrem fortasse e calamo scriptorio nihil expromere poteram nisi nugas aut insulsitates et eadem causa mense sequenti silere malui. Sed hodie antequam peregriner, in scriptorium reverto alacris ac viribus reparata.     Tantummodo una solaque res maximi ponderis evenit m...

Decus in labore

Imagen
   Paginam albam diutius specto nesciens quid scriptura sim, quamobrem identidem in scriptorium intro et ex eo discedo nihil tandem exarando et sic agendo iam fere duos menses. Quando verba desunt, quid faciendum est? Dum causam cogito cur Harpocrates digito suo labellum compescat meum, pro verbis imago una in auxilium mihi advenit. Ecce vobis, lectores candidi, lectrices benevolentes, quoddam dictum in vitro scriptum, quod ope lucis expressi inter recens iter in Portum Lusitanicum factum, utpote quod compendium faciat eorum quae his diebus acciderunt:  Tabernae librariae Lusitanae "Lello" nuncupatae tectum vitreum 

De bibliotheca Conimbrigensi

Imagen
   Hic adsum, meum scilicet in scriptorium redita iam quinque dies et, sicut cuidam puellae doctae pollicita eram, nouissima enarrare nunc conabor et praecipue recentissimum iter Conimbrigense. Quamquam ultima verba mea ad Harpocratem referebant ideoque mihi difficile est labella digito non compescere, aliquid tamen nonnullius momenti me dicturam esse spero. Pictura lacunaria Lusitana      Iter iucundum fuit etiamsi brevissimum et calidissmum, nam Conimbriga aestuabat. Acroama coram discipulis Lusitanis usque ad duas horas productum fuit et ipsa et Latine et Hispanice (pro dolor Lusitanice scio tantum auribus et oculis) locuta sum, sed opus facere pergendum est, nam magistri et discipuli multi nondum intelligere videntur quid sit linguā Latinā uti modo activo siue ratione in sermonibus hodiernis similiter usitata, utpote qui plerique putent rationes activas nihil aliud esse quam libros Orbergianos legere aut de rebus hodiernis Latine loqui (quod procul a...