Res arcanae
Nuper comperi comentarios periodicos q.t. Humanitas fieri posse euoluere fere integros per Rete Vniuersale inde ab anno primo in quibus in lucem editi fuerunt, id est ab anno 1947, sub ductu auspicioque 'Instituti Studiorum Classicorum' in Vniuersitate Lusitana Conimbrigensi. Et dum fasciculos et symbolas rimabar uarias, non solum unam aut alteram commentationem Latine scriptam, sed etiam carmina Latina nonnulla atque epistulam unam offendi. Infeliciter haec paucissima scripta "Ad nouam Latinitatem" attinentia tantum euulgata fuerunt in duobus fasciculis, scilicet in eis quibus numeri sunt 2 et 3: saeculum quidem uicesimum dimidium uidetur quasi testimonium ultimum istius nouae Latinitatis. Vtcumque res sese habet, ecce uobis, lectores lectricesque beneuolentes saeculi uicesimi primi, carmen quoddam, cuius argumentum studium excitauit meum, utpote quod oppido congruere uideatur moribus socialibus nostrorum temporum hodiernorum, u...