De nouissimo libro Valahfridi Stroh De libro a professore Valahfrido Stroh scripto eoque primum Germanice euulgato anno 2007, qui erudite salseque compositus de historiola Latinitatis "ab ouo usque ad mala" agit, certo comperi postquam editio princeps in sermonem Francogallicum uersa est, id est anno 2009. Certum uero est uersionem exstare Latinam, admodum compendiatam, quae per rete omnium gentium facile inuenire possumus, cui titulus est " De lingua Latina non semel mortua, sed semper rediviva ", oratio scilicet habita Romae in conuentu omnium gentium De Latinitate futura , d. Veneris 25 Mai. a. 2007, cuius lectione oppido fructa sum, sed desunt quidem illustrata haud pauca capitula studium mouentia, quae in libro uidelicet legere possumus. Euolui equidem lingua Francogallica opusculum per exemplar lucis ope descriptum libri eius, qui in pegmatibus Bibliothecae nostrae inest apud eiusdem auctoris alios. At quamquam iam tunc mihi admodum placu