Duo nova animantia in familiam advenerunt
Catulus feles c.n. Melo Tandem aliquando calamum manu teneo ad aliquid exarandum, quamvis tantummodo eum capiam ad dicendum 'me animam ducere et vivam esse'. Menses quidem duos nuper delapsos me videbatur magis superesse quam esse. Causae multae fuerunt et diversae, quae uno verbo summarium facio: fatigatio. Fatigatio quidem propter negotia academica, fatigatio propter calores fervidos, fatigatio propter pedum et ossium dolores, fatigatio propter morbum coronatum... In morbum istum equidem primum incidi una hebdomade post omnium gentium conventum , qui decem diebus mihi productus est in oppido Baetico aestuosissimo (calores ad 38um aut 42um gradum Celsianum fere quotidie ascendebant), cui nomen apud Plinium est Nabrissa Veneria (vulgo 'Lebrija'), ubi anno 1444 natus est grammaticus Hispanus ille clarissimus, cui nomen Aelius Antonius Nebrissensis est, cuius quingentesimum annum ex quo ipse de vita decessit, scilicet anno 1522...