De nobili alla
Dum librum quaerebam per Rete attinentem ad Plinium (libellus mihi persoluendus est his diebus), casu offendi alium qui studium meum mouit atque a labore academico me semouit (ut fere semper mihi accidit cum opera Latina luce descripta reperio nauigans per Telam Totius Terrae et delectationis causa rimor). Quod opus conscriptum est a Richardo Braithwaite (1588–1673), Anglico poeta, qui nomine ficto Corymboei opera sua in lucem edidebat. Liber Barnabae Itinerarium or Barnabees Journall inscriptus (quod Latine Angliceque compositum esse nuntiat) prima in fronte imaginem pictam habet (saltem haec editio anni 1818, pulchre typis expressa imaginibusque delineatis instructa) in qua monstrat uirum fumum sugentem et expellentem fumariolo ex quo sententia fumo inclusa exit haec: SIC OMNIA FVMVS. Ante eum praeterea, qui uiator quiescens uidetur tamquam quodam in stabulo, mensa posita est continens tres res, quae titulos offerunt singulos: sinistrorsum sarcinula uel inuolucrum ubi legitu