Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Catullus

De Pliniorum patria et de verbo Pliniano 'conterraneo'

Imagen
     Mense Decembri nuper delapso De Plinii Historia Naturali librum gratanter accepi novissimum, qui a sodali Gallaeco nomine Iosepho A. López Silva scriptus est. Nunc librum perlego atque auctori gratias summas ago pro miro optimoque dono atque etiam quod ipse suo in opere nomen meum laudavit.        In capitulo eo quod de utriusque Plinii patria agitur et modo evolvi, controversia memorata est illa quae etiamsi iam persoluta sit, nunc tamen vobiscum, lectores mei fideles et candidae lectrices, recensere volo.      Veronensem quidem an Novocomensem fuisse Plinium Maiorem multos inter se arma olim moverunt et undecumque quam maximas copias paraverunt, quasi quod si hunc sibi civem vendicarent, ei similes futuros sperarent, ut de Homero illi contenderunt aut de Sibilla aut etiam tempore recentiore de domino Quixoto illo  (qui "in quodam loco a Manica, cuius nominis nolo meminisse, nuper vivebat...").     Controversia...

De salibus intra pomeria natis

Imagen
  Apud antiquos homines exstabant alii qui ' lepore tinctos Attico sales ' narrarent, scilicet sapore subtili et suaui et tenui, alii autem qui ' faceti et salibus vehementes intra pomeria natis ' essent.  Inter eos quidem qui sales quidem 'intra pomeria' natos maxime colebat, Marcus Tullius ille Cicero eminebat, utpote cui possessio multarum salinarum esset. Qui enim dicebat 'quicquid erat salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum esse, e quibus tamen non omnes facetos'. Nam cum salis hanc dicebat suavitatem, ad eam, quae exibat ex ore, referebat; quae quidem ut apud Graecos Atticorum, sic in Latino sermone huius erat urbis maxime propria.       'Salinae' enim non solum sibi uolunt 'loca amoena ubi omne genus salium fiunt', sed etiam est ' urbanitas'  ipsa eaque Romana maxime quae ducit ad ' humanitatem ', sicut demonstratur diversis in  locis Tullianis necnon Catullianis, it puta carmen illud quo poeta...

Excerpta de diebus placidis Beatiae deactis

Imagen
'Beatia' sive 'Biatia', oppidulum Baeticum.    Modo redii ex quodam conventu omnium gentium in oppidulo Baetico nomine 'Beatia' sive 'Biatia' celebrato, qui De litteris Latinis vernaculisque saeculis XVI et XVII versabatur. Conventus enim dicatus erat in honorem professoris  Johannis Francisci Alcina Rovira , qui multa et optima de illo argumento supra dicto scripta ad posteritatem reliquit et alia plura relicturum esse speramus.      Quamquam conventus inde a die Lunae 20 mensis Novembris usque ad diem 24 Veneris productus est, tres dies tamen orationes et oratiunculas (quae quidem multae et diversae fuerunt, pleraeque videlicet Hispanice prolatae, sed etiam aliae aliis linguis audivimus, ut Lusitanice et Francogallice) tantummodo auscultare licuit mihi, quippe quae autoraeda vecta iter fecerim una cum tribus sodalibus, quibus non plus quam trium noctuum procul a Gadibus pernoctare licebat. Prof. Alcina Rovira, cuius in honorem conventus ...

Haicua de harena litoris

Imagen
litorum maris harena sole candens vitri fertilis ventus calidus harenosa litora: cutis rubida  quot opus tibi? totidem quot harenae prope litora

Nondum scio

Imagen
De comitiis Hispanis die 26 m. Iunii denuo habendis.

Εἰς ᾿Αλεξάνδραν τὴν ποιήτριαν (Ad Alexandram Scalam)

Imagen
       Feminae Latine scribentes paucissimae per saeculorum decursum esse uidentur. Quamobrem, cum certiores sumus de una aut altera, dolendum est quod tantummodo nomen memoratur, fere nihil autem earum operum exstat, quamquam apud testimonia uaria eorum, qui eas laudauerunt, ipsae et multum et optimum exarauisse et concinnauisse referuntur. Vt exemplum nunc adferam unum uobis, candidi lectores, ecce id quod de Alexandra , Bartholomaei Scalae filia, qui fuit reipublicae Florentinae uexillarius, forma corporis culturaque ingenii celeberrima, Iohannis Lascaris Demetriique Chalcondyli Graecarum Musarum magistrorum discipula -cuius epistulam quandam ad Cassandram Fidelem missam in hoc scriptorio olim exscripsi- poeta et miles  Michael Marullus  futurusque eius maritus composuit, cum ipsa quindecim annos nata erat:                   Michael Marullus ab Alexandro Botticelli depictus    ...

Num tempora mutantur?

Imagen
    Hodie plerique homines de Amore et loquuntur et scribunt. Ego autem de aliis argumentis insulsioribus mecum uoluere malo. Cur sic agis, Alexandra? Quia equidem uolo. Vix intra spatium unius mensis noua comitia celebrabuntur mea in pulchra regione Baetica. Quid noui sub sole? Fere nihil nisi quaedam res inusitata atque inaudita inter candidatos quattuor factionum politicarum, quae colores a ciuibus Baeticis dilectos induere conentur. Quare id faciant, fortasse requiritis. Attente inspiciatis quaeso, lectores candidi, imaginem hanc: Susana Díaz Hispalensis (PSOE)        Ioannes M. Moreno Barcinonensis (PP)    Antonius Maíllo Cordubensis (IU)  Thersa Rodríguez (Podemos)     Et nunc illam nouissimam conferatis cum hac abhinc tres annos descripta: Iospehus A. Griñán (PSOE), Xaverius Arenas (PP), Diidacus Valderas (IU). Victores Comitiorum anno 2012. Fotos EFE    et cum hac: Quam factionem politicam ciues ...

Fatum

Imagen
Angelo Lusitano Poetae Ioannis Pascoli  (1855-1912) pagellam miram nuper amicus quidam magnopere cordatus mihi monstrauit in foro quodam nefando quod nonnumquam mel ac delicias inter amara atque insubida plurima offert. Inter carmina a poeta Italico concinnata uobis selegi uersus 295-311 poematis "Catullocalvos-Satura" inscripti quod pertinet ad Librum de poetis (1891-1910) idque dicare uolo omnibus hominibus corde limpido liquidoque qui adhuc somniis credunt: Iosephi Malhoa (1855-1933) pictura " O Fado "(1910) nuncupata AMOR 1                                   295 * Ut violae circa ripas et flumina, cum ver incipit et clari vicerunt frigora soles, permulcent auras, procul et via fragrat odore et procul aeria fruitur novitate viator: at propius cupide ripas accede, viator: nullus odor naris temptabit, nulla voluptas: 300 sic et amor: dum primus abest, dum fervet o...

De fine noscendo ab initio

Imagen
Die Veneris superiore coetum cum discipulis Philologiae Classicae celebraui, maxime cum discipulis primi Gradus, ut uerba nonnulla nostris de disciplinis Latinis Graecisque proferam. Primum quidem cum omnibus collocuta sum ut coordinatrix Gradus, deinde ut moderatrix Circuli Latini Gaditani plura dixi eis qui in conclaui manere decreuerunt, id est, omnes. Quamquam tandem circa decem discipulos coetui interfuerunt -nam adesse ceteris non licuit diuersis causis, sed postea ad eos epistulam misi electronicam continentem excerpta eorum quae in coetu dicta sunt-, conuenticulum tamen, quod fere duas horas et dimidiam productum est, omnium studium mouit, mea quidem sententia, maximum. Inter omnia de quibus sermocinati sumus (Hispanice praecipue, ut uera dicam, ex. gr. de Orbergianis libris et de Vniuersitate Kentukiana et de S eminario Philologiae Humanisticae Louaniensi et de Academia Vivarii Novi -ubi tantummodo mares admittuntur-, et de C irculis Latinis et de "blogis...

De cereuisiis et de insulsis

Imagen
CEREVISIARIVS (1568) Sint procul ā doctīs Zythī maledicta poētīs Pōcula, nūtritur quodlibet unde scelus. Nōn salis in tōtō gerit unquam corpore mīcam Quī uehit hunc pōtum laudibus astra super. *** Confiteor. Quamuis braxatorias domos non frequentem, cereuisia tamen mihi placet, maxime frigidissima tempore aestiuo festoque una cum amicis pota in tabernula potatoria cuiusdam sodalicii oppidani quod uocatur "La Salina" (ubi hac aestate coetum nonnullum cum cupidis linguae Latinae habituram esse spero). Perlectis enim superioribus uersibus, quare aliqua ex parte insulsa sim, nunc liquidissime intelligo. At salsitudo quae mihi non inest, tanta talisque non fit, ut in conspectum omnium prodeam insulsa scelerosa ! Vitam, mecastor, sine cereuisia queo degere, sed eam humaniorem minime sine sale !

ROMA: Latina poesis

Imagen
[Musei Vaticani Romae "Scalae cochleatim"] Heri angelus meus Baeticus ad me scripsit breuem dulcemque epistulam atque inter alia scripta has perbellas exhibitiones imaginum Romae annexas misit. Dum optimam causam rationemque Latine scribendi loquendique quaerere pergo (hodie haud optimistam, ut sic dicam, me sentio) his in modernis temporibus pessimis Poesi -etiamsi hac inferiore septimana plus quam centum philologi classici quadam in urbe Baetica conueniamus ad orationes acroasesque (Hispanice) habendas de lingua Latina numerose expressa-, uobiscum, beneuolis rarisque lectoribus lectricibusque qui antiqua Romanorum lingua quoque utimini ad cogitationes uestras exprimendas, partiri uelim haec photographemata, quae meam in mente attulerunt illud iter magicum ad urbem aeternam quod feci nonnullos abhinc annos una cum aliis sodalibus discipulisque: ROMA Publish at Scribd or explore others: Magazines & Newspape ...

De nouissimis itineribus (II): sale concoctio

Imagen
[Iouis dies XVI noctu] Prima parte XX Itinerum Philologiae Classicae Gaditanorum finita (altera mense Octobri uel Nouembri erit), noctu quandam ad notam cauponam oppidanam deuersi sumus nonnullli sodales non solum ad oratores inuitandos, sed praecipue ad Linguam latinam exercendam una cum tam perillustri collocutore. Haec mihi fuit (confitendum est, amici) prima concoenatio Latina eaque inter optimos Latine loquentes! Au, fortunata Alexandra! In mensa sessi fuerunt Theodericus Sacré eiusque uxor Ingrida, Iosephus Maria Maestre, Ludouicus Charlo, Ioachimus Pascual, Eduardus Pinarius et ego ipsa. De plurimis rebus collocuti sumus: de Latinitate "uiua" uel "actiua" (ego iocabar his de pittaciis quae ualde mihi displicent: "De Latinitate simpliciter Latineque loquamur, amici, pittacia adponamus aliis Latinitatibus!"), grauibus de quaestionibus Philologicis (ex. gr. disputatio habita fuit de littera uel nota adspirationis H eiusque enuntiatione in lingua Lat...

PVELLA ET ROSA

Imagen
[ Rosa "Pierre Ronsard" = Eden Rose 85 = Mon amie la rose ] Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura , magna, saeva mercede contra tanta sua munera, non ut sit satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit . Melancholicus calamus mihi est neque Neminis docta uerba salsaque facta neque Thersitae disertae fabulae cotidianae neque Pastricis sapidi commentarii neque Gundisalui tres cordatae paginae neque Stephani noua Italica neque Irisati Iaponica neque Petri Sicagensia neque Reginaldi Islandica neque proborum discipulorum candidae sententiae neque amicorum suaues epistulae priuatae neque lectorum dulcia uerba neque alumnorum dociles uultus, nihil tandem animum demissum impellunt ad Latine scribendum. Quare sic? Nescio, sed fieri sentio et contristor. Fortasse mihi opus sit ex urbe immemorem exire et curis solutam ridentia rura petere et laeta uernantis miracula cernere naturae et aura uesci Fauoni. Fiat. Noli ...

MINISTERIVM *HINSTITVTIONIS HABEMVS!: "DE MALO SCHOLAE"

Imagen
Mirum *hinspectu! Preme * IC si uis *hinspicere * Hintegrum uideogramma et locum *had cogitandum " D e Malo Scholae " . Lege * hetiam *oc carmen Catulli, poetae tam * hiocosi quam * hille caelator qui * hexarauit * histas litteras * haureas nostri ministerii * Hinstitutionis . *Hestne *hadeo * hiocosus fuit? * Han *omo * hingeni *ebetis et * himperitioris ? LXXXIV. Ad Arrium CHOMMODA dicebat, si quando commoda vellet dicere, et insidias Arrius hinsidias , et tum mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias . credo, sic mater, sic liber avunculus eius. sic maternus avus dixerat atque avia. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures audibant eadem haec leniter et leviter, nec sibi postilla metuebant talia verba, cum subito affertur nuntius horribilis, Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse sed Hionios . *** CIL III 371 Cyzicum: ... HAVETE TRANSITORES, BALETE TRANSITORES CIL III 3800. Igg.: ... FECIT FRATRI ...