O diem natalem urbis Romae laetum notandumque mihi rubris foliis!

AVC (#DFR21 #almaclasica): Τὰ ἐρυθρὰ φύλλα Rubra folia ob virides messes oryzae pallida. Vōs quae limpidam aquam colitis, virginēs, Dīlectō, ut properet, dīcite nunc citō, Frondēs arboribus nam redeunt rubrae, Fātō saucia langueō. Quando urbs Roma condita sit, non constat, sed non sine veri specie anno III Olympiadis VI ante Christum natum vel potius anno DCCLIV condita videtur atque ex vulgata opinione a. d. XI Kalendas Maias, quo die Parilia Romae celebrata , id est die 21 mensis Aprilis, leguntur. Hodie ergo dies natalis est urbis Romae, quem celebrare volui meliore modo quam fieri potest, mea quidem sententia, videlicet Latine scribendo et maxime Latine componendo, ut adamantina catena litterarum Latinarum non frangatur umquam. Quamobrem carmina Latina metro Asclepiadeo secundo (scilicet ternis versibus Asclepiadeis minoribus constans, quos subsequitur versus