Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Plinius

De Comensibus statuis Pliniorum

Imagen
     Exeunte mense Maio Italiam iter feci gratissimum et urbem Mediolanensem Lacumque Comum visitavi, ubi quoddam conventiculum Plinianum celebrabatur. Ecce vobis pulchra descriptio Lacus et proximarum viciniarum quae forte offendi in Theatro Orbis Terrarum :    "Larius Lacus (quem hodie ' Lago di Como ' ab oppido sibi adiacente vocant) a Septentrione in Austrum ad 60 millia passuum producitur; undique coronatur montibus, quorum cacumina castanearum arborum nemora habent, latera vineae oleaeque, radices vero sylvae, in quibus ferarum venationes frequentes. In margine autem Lacus Castella considunt, inter quae in Meridionali ripa, Comum est, clarum oppidum a Gallis Orobiis aut, ut quidam vult, a Cenomanis conditum. Romana Colonia postea a Divo lulio ibi deducta, Novum Comum appellatum est; in amoenissimo loco positum, adeo ut ad solas delitias excogitatum videatur, nam a fronte pulcherrimum Lacum, a tergo campestria culta et omni genere fructuum feracissima habe...

De adverbio "communiter" ad locutionem Olympiacam noviter addito

Imagen
Citius, Altius, Fortius - Communiter        Cum in superiore commentario a vobis, candidi lectores, quaererem quid de novissima sententia Olympiaca q.e. Citius, altius, fortius - Communiter  censeretis (quidam enim professores Itali adverbium additum erratum esse censuerunt), et cum lectrix fidelissima Concha responsum daret a lexico Forcelliniano sumptum, opinionem meam nunc, pace vestra, dare volo.        Ego primo aspectu quoque dubitavi de illo adverbio, sed nunc censeo non pessime usurpatum esse postquam non paucos locos evolvissem auctorum probatissimorum, maxime Tullii Ciceronis, in quibus adverbium "communiter" plane refert ad "actionem eorum qui simul, una aliquid faciunt" ( ThLL ) aut significat, ut recte apposuit amica nostra Concha, "una cum aliis, vel una cum omnibus, non divisim eique opponitur separatim" ( Forcell .), sicut in lexicis Latinis vel optimis legitur, etiam in illo egregio Felicis Gaffiot (sensu videlicet primo ve...

De hominibus qui in imperio uiuunt phantasiae

Imagen
"Valetudinarium psychiatricum" Toletanum    Nuper redita ex conuentu Toletano sub auspicio Societatis Studiorum Latinorum numero VII instructo, etiamsi plura mihi placeret scribere de rebus omnibus quae illic spectaui auscultaui cogitaui, pauca tamen nunc exarabo duabus praecipuis causis, primum quod puto paene omnia quae ego hoc in scriptorio dicam insulso, fere hominis nullius interesse, deinde quod obruta sum plurimis negotiis curisque academicis diuersis, sed maxime quod parare iter Romanum debeo. Nam intra paucos dies Vrbem Aeternam uisitabo et per mensem unum illic uersabor.   Quamobrem nunc tantummodo dicam dies iucundos in urbe pulcherrima me degisse ubi acroasim De hominibus uitreis protuli inscriptam "De Erasmo a El Licenciado Vidriera cervantino (1613) y el Phantasiocratumenos siue Homo uitreus de Gaspar Ens (1631)", quamquam fortasse nomen mihi dandum fuerit alteri conuentui qui Oueti per eosdem dies celebrabatur de nostro Cervantes eiusque...

De uiris tredecim cubitorum

Περὶ τῶν τρισκαιδεκαπήχεων ἀνδρῶν Nonnullis abhinc mensibus scripsi de longurionibus commentarium, in cuius calce plura "de uiris tredecim cubitorum" pollicita sum alias exarare. Hodie hoc obscurum aenigma placet rimari non quod uiros tales πρώαν nouissem, sed quod hanc primam noui anni commentationem proferre in ueritatis lucem libet mihi minime timidae ad numerum XIII . Prisci, ut Erasmus protulit, praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant: Tredecim cubitorum : Homines insigniter procero corpore et hisce temporibus populario ioco taxantur, ut ignaui et inutiles. Quod ut alia pleraque manasse uidetur ab antiquitate. Sic enim eodem carmine Praxinoa de marito loquitur τρισκαιδεκάπ α χυς , id est, V ir tredecim cubitorum , hyperbolicῶs significans enormiter procerum, quum esset tam insulsus, ut e mercatu pro nitro salem attulerit. De caliga Maximini nobis alias dictum est. Prisci praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant. Varro in Tri...