Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como latine loqui

Imperator

Imagen
    Fabulam cinematographicam de argumento Romano modo inueni, dum per rete omnium gentium nauigabam, cui titulus est "Imperator". Quod inuentum non esset alicuius momenti nisi foret hac causa duplice, quia uidelicet actores et histriones (rem miram!) Latine loquuntur (non dicam utrum recte an perperam: sententiam uos ipsi dicite) necnon argumentum, ut solet, ridiculum inaneque non uidetur, immo serium graueque. Pellicula enim a Polonis (nisi fallor) facta partem narrat breuem uitae Marci Saluii Othonis, imperatoris scilicet qui Romae clauum tres menses tenuit anno 69 post Christum natum. Ecce summarium:        Non omnia quidem bene auscultantur, praesertim cum aliquid uoce summissa dicitur, et nisi uersio Anglice scripta sub imaginibus praeberetur (atque etiam Polonice, nisi fallor, sed lingua haec mihi obscurior est), difficile esset uerba nonnulla aliquando intelligere. Nihilominus actores partes suas recte agunt et enuntiatio haud illepida es...

De linguis discendis auditu

    Nonnumquam circa me audio nonnullos magistros dicentes antiquum sermonem Romanorum docendum esse rationibus similibus loquelarum hodiernarum, quibus alia ex parte assentior, a quibus autem alia ex parte dissentio. Quippe "scientia linguae Latinae ex auditu firmior acquiri posset, quemadmodum infantes loquentes non fiunt, nisi locutiones discendo loquentium , ut ait Augustinus", cuius mentionem facio ex uerbis Herberti Doting in Grege Latine Loquentium scriptis, cum de his argumentis disceptaremus, de quo adhuc animo uersor.       Fabius enim noster rectissime dixit: "Primus in eo [ sc . puero], qui scribendi legendique adeptus erit facultatem, grammaticis est locus". Si ergo nemo nostrum, hominum scilicet saeculi XXI, Latinitatem una cum lacte nutricis suxit ideoque nemini licet Latine loqui, ne legere quidem et scribere, nisi ad uiuum "simul" suxisset almum lac grammaticae Latinae, aures meas oculosque uix confido homini, qui putet Latine garri...

De fine studiorum linguae Latinae

Imagen
     Quem finem habent studia linguae Latinae? Si casu eum adhuc nescires aut in dubio esses, nauita interretialis, qui forte fortuna hoc in scriptorium cecidisti, ecce tibi: Iosephus Maria Mir dixit anno 1969 in commentariis periodicis q.n. Helmantica , vol. 20, 61-63, pp. 347-364 ***

De interpretatione

Imagen
De interpretatione  libri duo (Parisiis 1661)         Heri colloquium habui meo in scriptorio academico cum quodam discipulo, qui Magisterii (uulgo "Máster") in Studiis Hispanicis gradum siue titulum obtinere uult ideoque mecum tutrice confecturus est libellum ultimum huius Magisterii , quo demonstrare possit omnes facultates ad hunc Gradum Academicum attinentes sibi ipsi bene parauisse. Argumentum a me propositum erat " De uocibus technicis ex lingua Graeca Latinaque depromptis deque arte Hispanice recte eas scribendi ".      Duos autem tantum annos discipulus hic studuit linguae Latinae Graecaeque in Lyceo ( Familiam Romanam  nouerat edepol per translationem!) et postea nihil amplius utrâque linguâ legit neque didicit, utpote qui in Vniuersitate Studiorum Granatensi operam ipse dederit disciplinae illi quae dictitatur nomine "Translationis atque Interpretationis" , scilicet linguarum modernarum, quarum ille uidelicet Anglicam sele...

Vbi sol Caelum aestiua luce reclusit

Imagen
      Heri epistolium accepi optimum nuntium continens, utpote quo me certiorem faceret numerum participum in proximo Cursu Aestivo Latinitatis Vivae Matritensi mense Augusto exeunte celebraturo, usque ad numerum 80um ascendisse, quem iam certe hunc clausum habetur. Ecce Cursus huius praeconium:        Cum uideremus multa et diuersa seminaria in Europa et America esse, in quibus Latinitas uiua coleretur, desiderabamus conciuibus Hispanis in propinquo esse Latinum seminarium. Itaque Hispanis aliisque Latinitatem Viuam amantibus Cursum aestiuum quotannis Matriti instituere decreuimus. Quare praebemus: Consilio Scientifico fauente, Consociatione CulturaClasica.com cooperante, Circulo Latino Matritensi et aliis Circulis Latinis Hispaniae adiuuantibus, a situ retiali AcademiaLatina.org incohatum et institutum: Pergatis legere hic       Gaudendum quidem est nobis omnibus Latinae linguae amantibus pro successu ...

Fructus Anticarienses

Imagen
#Anticaria Anticaria siue Antikaria, oppidum antiquum Malacitanum, ubi horno fuit optimus IX Conuentus 'Cultura Clásica. com '        Conuentu IX Societatis c.n. "Cultura Clásica.com" peracto, tempus est dicendi breuiter nonnulla.  Optima fuerunt pleraque, sed mihi confitendum est interesse Conuentibus me spectatricem esse iucundius quam adesse oratricem, praesertim quod auscultare et spectare aliquatenus malo quam loqui coram multis hominibus etiamsi beneuolentibus. Hodie ergo ianuam scriptorii aperio atque intro per aliquas temporis partes minutas narratrix fidelis huic Conuenticulo amicorum atque studiosorum cultus et utriusque linguae.         Imaginibus primi diei uel potius uesperis careo, quia paene omnes nimis obscurae captae sunt, ut semper, imperitiae meae causa. Veniam ergo peto collegis, praesertim Annae Ovando ac Germano González  necnon  Iacobo Carbonell , quorum acroases optimae fuerunt.     ...

De historiola Latinitatis per Valahfridum Stroh illustrata

Imagen
De nouissimo libro Valahfridi Stroh      De libro a professore Valahfrido Stroh scripto eoque primum Germanice euulgato anno 2007, qui  erudite salseque compositus de historiola Latinitatis "ab ouo usque ad mala" agit, certo comperi postquam editio princeps in sermonem Francogallicum uersa est, id est anno 2009. Certum uero est uersionem exstare Latinam, admodum compendiatam, quae per rete omnium gentium facile inuenire possumus, cui titulus est " De lingua Latina non semel mortua, sed semper rediviva ", oratio scilicet habita Romae in conuentu omnium gentium De Latinitate futura , d. Veneris 25 Mai. a. 2007, cuius lectione oppido fructa sum, sed desunt quidem illustrata haud pauca capitula studium mouentia, quae in libro uidelicet legere possumus.      Euolui equidem lingua Francogallica opusculum per exemplar lucis ope descriptum libri eius, qui  in pegmatibus Bibliothecae nostrae  inest apud eiusdem auctoris alios. At qu...

Dic mihi, qualis eris?

Imagen
Mart. epigr . 12, 92.      Quattuor sectae magistrorum quattuorque modi linguas antiquas spectandi apud Oliuarium Rimbault  (p.7): 1) Translaticius "philologus" : qui sermonem Latinum et Graecum habet pro linguis "mortuis"  2) Philologus "magister" : qui cum discipulis ceterisque praefert dicere de linguis "antiquis"   3) "Homo Recitans" aut ὁ ἀοιδός siue ὁ ῤαψῳδός : qui linquas nec mortuas neque antiquas uult, sed "uiuaces"  4) "Didascalicus" : qui somnio "classicismi" motus Latinum uel Graecum antiquum usurpat quasi linguas "uiuas".       Dic mihi, quaeso, si fias tu "academicus", qualis eris? Nam egomet hīc nondum me offendo, nempe his in sectis.

Nuntii Latini ex Hispania

   Nuntii Latini in rete omnium gentium radiophonice diuulgati tantummodo exstabant septentrionales, aduenientes nempe et ex Finnia et ex  Germania , sed nunc etiam coeperunt diuulgari ex Hispania meridionali.      Nam professor Christophorus Macías , sodalis collegaque Vniuersitatis Studiorum Malacitanae, qui semel  nos uisitauit  quemque semper gratum sit conuenire, nuperrime nuntius per se ipse est. Quamquam septem abhinc mensibus Nuntios Latine compositos una cum aliis commentationibus per rete uniuersale publicare statuit: @ agamador Christophorus noster ille Malacitanus nuntios uiua uoce dicit primus Latine Hispaniceque! Optimum nuntium! :) —SRM (@CaSFidelis) enero 24, 2012 diurnarii  tamen nunc certiores Hispanos fecerunt hac de re apud nos insolita. Ego quidem nuntios Latinos audire maluissem sine interpretamentis -uerbis uidelicet commentariisque Hispanicis nequaquam iterum iterumque interruptos-, similiter ac nunti...

"Familia Romana" Gaditana

Imagen
      Hebdomade exeunte donum accepi admodum inopinatum, quippe qui discipuli sex qui in studia Humanitatum incumbunt primo Grado academico, fabulam perlepidam c.n. " Thunnus cum garo " non tantum per se ipsi egerint, me nesciente, sed etiam pelliculam instruxerint atque subincriptiones et Latine et Hispanice addiderint. Oculi mei magistrae nihil spectauerunt umquam "salsius" quam hanc luculentam fabellam in qua Familia Romana apparet scilicet Gaditana, id est mater Aemilia ( Rocío ) et pater Iulius ( Julio ) et filia Iulia ( Jéssica ) et ancillae Syra ( Cristina ) Deliaque ( Mª José ) et fabulator ( Norberto ), quibus omnibus  gratias plurimas ago imo ex corde!            Fabulam actam esse haud permirifice atque haud pauca menda lapsa esse liquet, sed fere miraculum uidetur discipulos nostrae miserrimae grauisque Hispanicae Studiorum Vniuersitatis posse talia agere, nam ego ipsa hos discipulos qui plerique linguae Latinae non ...

De linguis et sonoris et gesticulatoriis

      Suaue carmen linguā "gesticulatoriā" -i.e, gestu manuum ad communicandum usā- comitatum modo offendi per paginam interretialem "You Tube" nuncupatam, auctore Paulo McCartney, cantore scilicet illius gregis musici clarissimi  c.n. "The Beatles". Titulus carmini est "O mi Cupido":             Primum equidem pelliculam talem uidi audique integram, ut oportebat, id est, omnibus sensibus qui mihi sunt. Deinde tamen musicam uocemque auscultare uolui oculis clausis, quasi caeca essem, cogitando de amico luminibus oculorum experti. Postremo eam spectaui sine sonitu, quasi surda essem...      Dum sonitu ablato inspiciebam puellam gestu manuum loquentem, magnopere mirabar quod paene ad uiuum sentiebam musicam sonoram, at simul constristabar quod haud omnes gestus intelligere poteram sine auditu uocis musicaeque praecedenti. Tunc in mentem statim uenerunt uersus hi Oui...

Iuuatne Latine discere...?

Imagen
Iuuatne Latine discere.. . in Hispania? Libri nonnulli quos per hos dies rimor Cras, die XIII Lunae, scholas tandem Latinas initium faciam. Cum discipulis primi Gradus Humanitatum priora capitula libri c.t."Familia Romana" euoluere pergam necnon alia argumenta de cultu Graeco Latinoque, sicut annis superioribus tractaui. Cum discipulis autem primi Gradus Philologiae Classicae in mente uersor aliter agere. Quae enim scholae mihi nouae ad usum linguae Latinae exercendum fient diebus Martis singulis per duas horas usque ad mensem Maium. Circulus Latinus Gaditanus iam abhinc non solum Mercurialis, sed  etiam Martialis. Imago sumpta hinc

De paedagogia speciali

Imagen
Ad Georgium Nonnullos abhinc dies symbolam a Nicolao Sallmann scriptam iterum legi "De duobus generibus Latinitatis hodiernis" [ Acta Selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002), Romae-Matriti, 2006, pp. 231-240], cuius prior pars tractat sermonis cottidiani et Latinitatis Ciceronianae classicae formam atque altera pars est de sermone Latino hodie docendo et discendo et adhibendo, i. e. de libertate loquendi. Quamuis multa illic scripta studium excitauerint meum, nunc tamen mentionem praecipuam facere uolo uerborum horum:  "Iam alteram (breviorem) partem orationis assecuti sumus, i. e. ad methodum docendi et discendi. Non loquor de scholis lyceis gymnasiis universitatibus , quibus opus est paedagogia speciali , quippe cum instituant alumnos plus minusve invitos, quos oportet methodis commodis et suavibus allicere ad litteras Latinas . Mea interest amatorum, qui desiderio Latino impulsi suo Marte accedunt ad sermonem Latin...

Emeritensia noua et alia hebdomadalia narratu digna

Imagen
Tandem aliquid scribere meo in scriptorio possum de rebus quae in nouissima hebdomade acciderunt. Admiror semper magistros et discipulos qui cogitationes uel imagines in paginis interretialibus suis tam celeriter monstrant. Nam mihi necesse est in mente uersare diutius quae proferre uelim imperita dicendi et faciendi, quamquam, ut uere fatear, postquam incipere decerno, omnia fluunt expedita. Ioannes Gil, nouus Academiae RAE sodalis (Imago sumpta hinc ) Primus uel optimus hebdomadis praeteritae nuntius referebatur ad Ioannem Gil, perillustrem magistrum nostrum , qui nouus Academiae Hispanicae c,n, RAE sodalis electus fuit. Omnia eius uerba quae in commentariis periodicis in lucem edita erant, magno cum gaudio accepta erant a magistris et philologis Hispanis, quippe quod multum de Latina loquela legere possimus idque maximi momenti, sicut exempli gratia haec: "Latina lingua mortua non est, nam magistri sunt qui non tantum eam doceant, sed etiam Latine cum discipulis loquant...

Facillimum dictu, difficillimum factu

In annotationibus commentarii cui titulum " Facile dictu, difficile factu " imposui, magister Italus nomine Alexander Conti duo epistolia uiuide scripta reliquit, quorum alteri illic respondi, alteri autem mihi placeret hic. Nam magister Alexander uolebat etiam scire quid ego putarem de argumento quod in Italia multi adhibeant ad Latinitatem uiuam reiciendam (uideatis sultis hoc argumentum in annotatione ).  Reapse responsum melius et fusius iam datum est nonnullis abhinc annis a magistro quoque Italo illo Mirabili nomine Aloisio, qui Italice exarauit notissimam symbolam " Quomodo (non) doceatur lingua Latina " nuncupatam (etiam in sermonem Hispanicum uersam, nescio an aliis linguis peregrinis). Quamobrem nihil de hoc argumento addere possum neque ualeo. Tantummodo uellem magistro Alexandro respondere ultimis eius uerborum: "nonnumquam egeo argumentis quibus [obtrectatoribus] contra dicere, cum mihi non satis nota sit ipsa viva latinitas". Confi...

De itinere Vallisoletano

Domi tandem adsum et tam fessa quam ne aliquid quidem minimi momenti ad cogitandum ualeo. Unum enim traminum mane amisi et fere totum diem degi in statione ferriuiaria. Nunc lectum petendum est, sed antea maximam laetitiam exprimere cupio et gratias multas agere uolo, primo Studiorum Vniuersitati quae Vallisoleti sedem habet, oppidum antiquum ac perillustre quod hos dies primum uisitaui, sedes quondam regum Coronae Castillae et solum quidem natale humanistae illius egregii qui Pintianus appellatus est; deinde gratiae multas mihi habendae sunt feminae quae "Alteras conuentiunculas ad noua didascalica in studiis classicis afferenda " moderata est, cui nomen est Christina de la Rosa , quoniam heri mihi occassionem et honorem praebuit ad monstrandum quae causa sit nunc temporis me uix aegreque perambulare rectam uiam humanistarum; tertio, gratias summas ago magistro perito rerum technologicarum didascalicorumque Carolo Cabanillas uocato, quoniam moderatrici nomen proposuit meum...

De fine noscendo ab initio

Imagen
Die Veneris superiore coetum cum discipulis Philologiae Classicae celebraui, maxime cum discipulis primi Gradus, ut uerba nonnulla nostris de disciplinis Latinis Graecisque proferam. Primum quidem cum omnibus collocuta sum ut coordinatrix Gradus, deinde ut moderatrix Circuli Latini Gaditani plura dixi eis qui in conclaui manere decreuerunt, id est, omnes. Quamquam tandem circa decem discipulos coetui interfuerunt -nam adesse ceteris non licuit diuersis causis, sed postea ad eos epistulam misi electronicam continentem excerpta eorum quae in coetu dicta sunt-, conuenticulum tamen, quod fere duas horas et dimidiam productum est, omnium studium mouit, mea quidem sententia, maximum. Inter omnia de quibus sermocinati sumus (Hispanice praecipue, ut uera dicam, ex. gr. de Orbergianis libris et de Vniuersitate Kentukiana et de S eminario Philologiae Humanisticae Louaniensi et de Academia Vivarii Novi -ubi tantummodo mares admittuntur-, et de C irculis Latinis et de "blogis...