De Harpocrate necessario
Imago sumpta hinc Visne scire, lector fidelis, causam silentii mei hos ultimos dies? De silentio meo facere secretum malo. Finge autem me paulisper sepositis silentii causis hoc tantum respondere: non prodo secretum. Ex omnibus, quibus humana pectora seriis gravibusque complentur adfectibus, nullam difficiliorem quam silentii credo virtutem, adeoque promptissimo sermone facile delinquimus, ut constantiam tacendi neque in aliis ferre possimus. Quapropter, lectores candidi, tacere non potest silentium meum, cui tantum mussitare licet una cum poeta illo: [1] О lingua, lingua, ut magnа eges custodia, Quae et aliis saepe et saepius domino noces! Multum assecutus qui bene didicit loqui. Qui bene tacere, non minus assecutus est. Silentium enim nunc ita necessarium est ut, cum honestate loqui non possim, digito mihi compescendum labellum . [2] ...