Entradas

Mostrando entradas de julio, 2014

Victrix

Imagen
     Inde a quodam commentario a conterraneo Ioanne Oleastrensi facto (primum Latine exarato et misso ad Gregem Latine loquentium , deinde in sua pagina retis universalis fusius Hispanice scripto) de inscriptione in " Arcu Victoriae' Matritensi incisa, quae mentionem facit 'armorum uictricium', ubi uocabulum q.e. 'uictrix' hoc in loco munere fungitur adiectiui, cogitare coepi de hac uoce, quae duas partes agere ualet, alteram instar nominum substatiuorum suffixu feminino -trix desinentium, alteram instar nominum adiectiuorum suffixis -ix/-ax/-ex/-ox desinentium (ut audax, supplex, felix, atrox ...).  In lexico Forcelliniano  sub hac uoce legimus haec:                   Victrix adhibetur A) Substantivorum more, femin. gen. [...] B) Adjective, cum neutris quoque conjungitur ut etiam ultrix eorumque positionem sumit [...]         Sed inter exempla hoc in lexico memorata, fer...

Breuiculum effugium

Imagen
     Breuiculo effugio fructa sum hac hebdomade superiore una cum familia amicisque, septem denique homines fuimus quattuor dies. Quod optimum fuit necnon mihi necessarium, quoniam annus academicus, etiamsi nondum persolutus, fuerit admodum negotiosus et huiuscemodi esse perget saltem usque ad finem mensis, praesertim diebus continentibus, quippe quae noua exspectem maximi momenti... Sed de rebus academicis scribere nolo hodie. Ad alia iucundiora transeamus. Primo die         Haud primum Londinum uisitaui, nam quidem abhinc fere quindecim annos iter breuissimum (breuius quam hoc) feci in terram Britannorum, nempe duos pressissimos dies Londinum (quibus fere nihil fructa sum, quia particeps fueram cuiusdam conuenticuli ideoque fere nihil urbis uidi neque spectaui), duos tranquilliores dies aliud in oppidum uicinum, ubi sepultus est auctor ille egregius, qui fabulam 'Aliciae in terra mirabili' scripsit, et ubi etiam leuir illo in tempo...