'Commentarii de inepto puero'
Nouus liber modo in lucem editus est, nempe uersio Latina alterius pueris praesertim Italis notissimi Il diario di una schiappa inscripti (in Hispania El diario de Greg inscribitur , apud Americanos autem Hispanice loquentes El diario de un chico en apuros ), qui inuicem ex eodem primario libro Diary of a Wimpy Kid interpretatus a Godefrido (Jeff) Kinney scriptus est. Hanc uersionem Latinam, cui titulus aptus est Commentarii de inepto puero , fecit Daniel B. Gallagher , sacerdos Americanus et Latinista in officina Vaticana munere suo fungens, qui forsan notior sit, quod in sermonem Latinum cotidie uertit uerba Pontificis Francisci breuiloquentis in pagina Twitter . Ed. Il Castoro et ABRAMS Ecce uobis frons libri et una alteraque pagina, quas forte casuque per rete omnium gentium inueni, nam libellum, qui iucundissimum esse ...