Progymnasmata et acroases ad memoriam Iohannis Ørbergii
Quamquam tempora haec difficilia et pessima omnibus sunt propter morbum quodam viro pestilentissimo COVID19 nuncupato hominibus totius orbis adlatum, hebdomas nuper delapsa tamen læta fuit, quippe quod dies Lunae vicesimus primus, nobis candidissimo calculo notandus, celebraverimus cum dies Romae conditae, tum maxime annum centesimum ex quo natus est magister Iohannes Ørbergius , vir admiratione dignissimus, quem mihi dono quodam audire, videre, complecti contigit, quando ipse nos Gaditanos in Facultate Philosophica et Litteraria visit die quinto mensis Aprilis anno bismillesimo quinto. Ecce vobis in imagine verba eius manu scripta in libris, quos ipse illo die ad nostram bibliothecam Academicam donum dedit et donavit: In Universitate Hispanica quidem me philologam linguae Latinae profiteor atque Baetica sum, sicut Antonius ille Nebrissensis, qui officinam Latinitatis, Romam redolentem, apud nos barbaros aperu...