Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Tacitus

Philomusi duo carmina ad lectorem Plinianum

Imagen
     Postquam nouus cursus scholasticus initium ceperit, documenta grapheocratica et opuscula academica onerosa scribere non desii, nam Nouember mensis appropinquat calidus. Etiam anno continenti, deis uolentibus, celebrabuntur et conuentus magistrorum, cui interesse maximo honori mihi erit, et publicum periculum ad inanem cathedram occupandam Gaditanam. Incepta enim et proposita describere debeo de peruestigationibus meis academicis, qua de causa multum Hispanice aliisque linguis hodiernis indago perscruto uestigo, paucum autem tempus subseciuum et otiosum ad Latine legendum scribendumque mihi est. Haec est Academia. At cum lucubrationes meae de rebus Plinianis uersanda sint, occasionem capere hodie decreui ad utrumque opus faciendum, alterum taediosius, alterum iucundius.     Vobiscum ergo compartiri nunc uolo duo epigrammata, quae forte inueni dum quasdam editiones Plinianas quaerebam. Sic enim frui simul possum pensis academicis et carminibus Latin...

Plautinus cattus siue "ex ungue leonem"

Imagen
'Tacitus cattus' (Saraviponti 1997)         "Salvete plurimum iubeo vos , amicos optumos . Quis ego sim , quid mihi velim, paucis eloquar , si per vos licet . Ego cattus verus et merus sum. Nomen mihi , servo vestro, Tacito de Eichenhof; vobis autem me Tacitum audacter appellare licet; nihil ego longos logos moror. Quomodo in photographemate, quod in fronstispicio huius scripti impressum est, videre potestis (id legitimum, tamquam e syngrapho personali, ubi secundum felina edicta corpus integrum apparere debet), sum ego, Tacitus, colore fulvo, pectore calceolis que albis." Latinissimum!       Sic incipit liber, cuius auctrix est Hispana nomine Mercedes González-Haba (rem miram et nouam!), quem libellum Valahfridus Stroh splendere inter umbras hodiernas, ut solis radii, existimat. Mihi uero confitendum est hunc librum penes me esse non quod  emissem  (nam hic 'liber duodesexaginta paginarum constare dicitur uiginti q...

Facile dictu, difficile factu

Decem praecepta magistro humanistae tenenda in commentariis periodicis q. n. Estudios Clásicos (1970, pp. 274-275) nuper offendi, quae in sermonem Latinum uertere uolui atque interpretari lectoribus curiosis ac raris magistris linguae Latinae Graecaeque cupidis, sententiis nonnullis aliqua parte mutatis: 1. Noli existimare Humaniorum disciplinarum praecipuum propositum esse mentem formare tamquam gymnasticis exercitiis. 2. Noli quoque putare tales disciplinas usui esse tantummodo ad etyma noscenda. 3. Existimes maximi momenti uirtutem ipsam textuum, qui per se de homine ac de humaniore cultu nobis loquantur. 4. Abnues autem uirtute tali potiri posse tantum per uersiones in sermonem uernaculum. 5. Incumbas quam primum in textus quam expeditissimos, sine pondere scilicet notionum grammaticalium persaepius inutilium. 6. Redigas in simpliciorem modum artem grammaticam, maxime uerborum structuras regulasque syntacticas. 7. Redigas quoque in minimum lexici usum, uocabula uidelicet praeci...

De Plini Maioris morte iuxta Plinium Minorem et Iohannem Orbergium

Imagen
Abhinc tres dies quidam collegae (uobis gratias quam plurimas ago ob ingentem laborem!) nos certiores libenter fecerunt de tribus novis Fabellis Latinis ab Iohanne Orbergio editis, quarum tertia de Plini Maioris exitu agit. Hodie inspicire uolo quo modo professor Orbergius Latinos textos adaptet. Vobis, beneuole lector et candida lectrix, hanc fabellam una cum Plini Minoris epistula praebeo. Duabus, Latina Fabella et genuina epistula, fruimini! Lingua Latina per se Illustrata: FABELLAE LATINAE, cap. I-XXXIII Plīnius [minor] dē morte avunculī [ Plini maioris ] Tacitus , vir doctissimus quī multōs librōs de rēbus gestīs Rōmānōrum scrīpsit, ā C. Plīniō amīcō suō petīvit, ut sibi epistulam scrīberet dē avunculī suī exitū [ quo verius tradere posteris possit] . Namque avunculus C. Plīniī, vir doctissimus, eō diē mortuus erat quō ignibus ē monte Vesuviō ēruptīs multa Campāniae oppida, in iīs Pompēiī, Herculāneum, Stabiae, perdita sunt. Plīnius Tacitō interrogantī hanc f...

CVR LATINE SCRIBENDVM EST?

Imagen
Abhinc nonnullos menses scripsi commentarium de quadam oratione habita a domino Ioanne Aegidio, Hispalensis Studiorum Vniuersitatis cathedrario professore, cui inscriptio erat " Escribir en latín. Ventajas e inconvenientes " (etiam in Calamo Renascenti numero VIII edita est), a me Latine translata " De commodis atque incommodis Latine scribendi ". Dies exacte octauus agitur, beneuole lector, ex quo libenter Latine scribere non possum in hoc insulso scriptorio. Silentii quidem dulcedo aliquando ingenia studiaque facilius opprimit quam reuocat. Hodie Latine scribendi studium reuocare uolo ad Latinam linguam transferens et interpretans quaedam magistri uerba selecta. Multa sunt Latine scribendi commoda, sed nunc mihi reuocandum tantunmodo unum: Latina lingua, quae nobis eius amantibus tantas leges iuraque dat, simul etiam uincula quae et tempora et mores imponunt, liberat. Omnibus enim qui Latinā linguā usi sumus, potestatem facit nonnullorum animi mentis...

'De linguarum et mentium libertate erepta' apud Ludouicum Aegidium

Imagen
Libros per aedilis cremandos censuere patres: set manserunt, occultati et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud externi reges aut qui eadem saevitia usi sunt nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere . [ Tacitus, Ann . IV 35 ] Abhinc sex dies emi tertiam editionem libri Censura en el mundo antiguo (Madrid 2007) ab Domino Ludouico Aegidio scripto anno 1960. Opus magnum et eruditum et mirandum et quod esset legendum omnibus iis qui cogitent qui summae ueritatis domini sint et subinde credantur tamquam imperatores ad extinguendum opiniones sibi contrarias. Praefationis et epilogi excerpta selecta a me: "Antes del parto, en el parto y después del parto de este libro, era, fui y soy un liberal en el sentido clásico del término, es decir, una persona convencida de que todos los hombres tienen derecho a exponer su pensamiento y ...