Entradas

Mostrando entradas de julio, 2023

De prima symbola mea in 'Ephemeride' in memoriam Francisci Ibáñez, egregii delineatoris Hispani creatorisque 'Mortadeli et Philemonis'

Imagen
      Nova vobis nuntio, candidissimi lectores, lectrices fideles, quod prima symbola mea hodie in lucem edita est in Ephemeride , actis hebdomadalibus Latine scriptis anno 2004 Varsoviae natis, per rete divulgatis, ad omnia scitu digna spectantibus. Maximo honori mihi tribuit Albinus Flaccus, quippe qui me invitaverit ut ipsa quaedam "Chronica" meo nomine scriberem. Tempore subsicivo pro dolor careo ad scribendum negotiis academicis sepulta, sed aliquid exarare conabor, nam Latine legendo et scribendo indeque discendo fruor. Ecce vobis prima Chronica , quae etiam hoc in scriptorio insulso condam: *** Imago hinc desumpta     Belgis exstant Titinus et Milulus , quorum clarissima facinora anno 1930 a Georgio Hergé excogitata et picta sunt atque etiam hactenus in duobus libris a Caelesti Eichenseer in Latinum sermonem conversa et edita sunt: De Insula Nigra (1987) et De Sigaris pharaonis (1990).         Francogalli Asterigem et Obeligem habent, quorum res gestae, primum anno