Entradas

Mostrando entradas de diciembre, 2022

Felicem et faustum et salsum annum novum 2023!

Imagen
       Huic anno MM.XX.II. tandem aliquando 'VALE' dico atque omnibus fidelibus lectoribus lectricibusque meis candidis annum hunc MM.XX.III., qui iam iam incipit, meliorem atque bonae spei, salutis valetudinisque  plenum ex imo corde exopto.     Spero fore ut novo anno omnia proposita vestra perficiatis atque optatam contingatis metam laeti alacresque!    Sapiatis quoque ut apes, vina liquetis generosa et spatio brevi spem longam resecetis et nigrorum memores ignium miscete stultitiam consiliis brevem!           Valete, omnes amici mei, et athletice et pancratice et... salsissime!

De vocis 'Nostalgiae', morbosae affectionis, origine recentiore

Imagen
Gades ex loco c.n. ' Punta Cantera ' prospectae.       Diebus Iovis  ad quasdam scholas gymnasticas adire soleo  Pilates dictas, in quibus ego sola cum magistra corpus exerceo ope machinarum. Duos annos enim ex pedum talis sive Achilleis tendonibus adeo laboro, ut aliquando claudicans ambulem, maxime pede laevo. Iam meliorem me habeo, sed crura exercere pergo per unam horam, unde de multis variisque rebus magistra gymnastica atque ego ipsa colloquimur. Proximo die Iovis ea animo tristi mecum locuta erat de temporibus praeteritis, quod meminerat annorum quibus cum marito beata fuit (matrimonii condicione nunc illa non fruitur) et usa est voce 'nostalgiae'.          Ea quidem scit me esse Latinitatis magistram ideoque a me curiosa quaesivit unde illam vocem veniret. Esse potius vocabulum Graecum ei dixi idque medicum, ut ita dicam, nam ex vocibus Graecis procedit νόστος, quod significat 'reditum, iter', atque  ἄλγος , quod est '...

De sale apud Renatum Des-Cartes

Imagen
Amstelodami 1644       His diebus symbolam exaro de tempore quo primum viri rerum naturae periti scripserunt de mixturis elementorum, quae humores et potiones refrigerant et gelascunt. Primi referuntur Itali et Galli et Angli saeculo XVII floruisse, sed demonstrare conor priores, scilicet saeculo XVI, fuisse eosque plerosque Hispanos, qui hoc argumentum  tractaverunt.       Inter illos autem qui saeculo XVII aliquid de hoc experimento divulgaverunt, eminuit Renatus Des-Cartes, qui opus magnum c.t.  Specimina philosophiae…seu dissertatio de Methodo recte utendi ratione et ueritatem in scientiis inuestigandi; Dioptrice et Meteora ] Amstelodami apud Ludovicum Elzevirium anno 1644 in sermonem Latinum translatum in lucem edidit, fere octo aanis post ex quo ipse Francogallice opus illud philosophicum maximi momenti protulit Discours de la méthode i nscriptum.           Nuperrime de sale  permirum capitulum in hoc ...