De die natali cuiusdam homuncionis uitrei
Hodie annus quingentesimus quadragesimus octauus agitur, ex quo Desiderius Erasmus Roterodamus dicitur natus esse. Cuiusnam autem hoc refert? Fere nullius procul dubio. Nam si nomen Erasmi hodie proferamus, in mente plerorumque et maxime iuniorum tantummodo ueniet imago stipendiorum Europaeorum istorum, quorum ope discipulis licet peregrinari toto Vetere Orbe, etiamsi non sine minima difficultate propter penuriam ipsius stipendii. Sunt autem nonnulli (homines sane eruditi), qui merito celebrent diem natalem illius uiri, qui tot tantaque opera -colloquia nempe, epistulas, annotationes, carmina, apologias, declamationes, encomia, orationes, progymnasmata, precationes, responsiones et ita porro- nobis reliquit sermone antiquorum Romanorum uiuide scripta saeculo sexto et decimo. Quorum quidem memorum alium inueni partes agentem ipsius Erasmi (rem miram!), qui sibi ipsi gratuletur usurpans loquelam, qua dubito quin Roterodamus ille umquam scripsisset:...