Quartum inceptum: 'Age dic Latinum, barbite, carmen'

Musa barbiton tenens Hebdomadem abhinc uel duas certior facta sum de proposito nouo accepto ad Salem Musarum nostrum attinenti. Quartum numerum agit eorum inceptorum quorum primum anno 2006 poposci moderatrix. Prorsus ignoro qualem messem horno messuri simus participes (una mecum scilicet iterum Magister, Pinarius,Viola, Custodius et nunc nouus collega linguae Graecae, cuius nomen Latinum nondum fingimus, Iosepho nostro humanissimo non praetermisso umquam illo Iarcio atque etiam Eduardo Engelsing et Nullo Floridensi et Irisato Iocohamensi, clarissimis poetis ). De segete metenda equidem ignoro necnon dubito an nos aliquid messuri simus, maxime discipuli. Nihil autem refert; nauci quidem hoc non habeo, nam magis in dies multa reperio me rusticam nescire et dubitare: aliud incertum dubiumque amplius, quid refert? Fructum saltem unum aut alterum uoluptatis procul dubio excerpemus, quod iam est maximi ponderis his temporibus ...