Entradas

Mostrando entradas de 2022

Felicem et faustum et salsum annum novum 2023!

Imagen
       Huic anno MM.XX.II. tandem aliquando 'VALE' dico atque omnibus fidelibus lectoribus lectricibusque meis candidis annum hunc MM.XX.III., qui iam iam incipit, meliorem atque bonae spei, salutis valetudinisque  plenum ex imo corde exopto.     Spero fore ut novo anno omnia proposita vestra perficiatis atque optatam contingatis metam laeti alacresque!    Sapiatis quoque ut apes, vina liquetis generosa et spatio brevi spem longam resecetis et nigrorum memores ignium miscete stultitiam consiliis brevem!           Valete, omnes amici mei, et athletice et pancratice et... salsissime!

De vocis 'Nostalgiae', morbosae affectionis, origine recentiore

Imagen
Gades ex loco c.n. ' Punta Cantera ' prospectae.       Diebus Iovis  ad quasdam scholas gymnasticas adire soleo  Pilates dictas, in quibus ego sola cum magistra corpus exerceo ope machinarum. Duos annos enim ex pedum talis sive Achilleis tendonibus adeo laboro, ut aliquando claudicans ambulem, maxime pede laevo. Iam meliorem me habeo, sed crura exercere pergo per unam horam, unde de multis variisque rebus magistra gymnastica atque ego ipsa colloquimur. Proximo die Iovis ea animo tristi mecum locuta erat de temporibus praeteritis, quod meminerat annorum quibus cum marito beata fuit (matrimonii condicione nunc illa non fruitur) et usa est voce 'nostalgiae'.          Ea quidem scit me esse Latinitatis magistram ideoque a me curiosa quaesivit unde illam vocem veniret. Esse potius vocabulum Graecum ei dixi idque medicum, ut ita dicam, nam ex vocibus Graecis procedit νόστος, quod significat 'reditum, iter', atque  ἄλγος , quod est 'dolor, aegritudo, acerbus corpo

De sale apud Renatum Des-Cartes

Imagen
Amstelodami 1644       His diebus symbolam exaro de tempore quo primum viri rerum naturae periti scripserunt de mixturis elementorum, quae humores et potiones refrigerant et gelascunt. Primi referuntur Itali et Galli et Angli saeculo XVII floruisse, sed demonstrare conor priores, scilicet saeculo XVI, fuisse eosque plerosque Hispanos, qui hoc argumentum  tractaverunt.       Inter illos autem qui saeculo XVII aliquid de hoc experimento divulgaverunt, eminuit Renatus Des-Cartes, qui opus magnum c.t.  Specimina philosophiae…seu dissertatio de Methodo recte utendi ratione et ueritatem in scientiis inuestigandi; Dioptrice et Meteora ] Amstelodami apud Ludovicum Elzevirium anno 1644 in sermonem Latinum translatum in lucem edidit, fere octo aanis post ex quo ipse Francogallice opus illud philosophicum maximi momenti protulit Discours de la méthode i nscriptum.           Nuperrime de sale  permirum capitulum in hoc opere inveni ideoque vobiscum, lectores mei fideles et lectrices candidae, comp

De acerbis disputationibus inter doctos habentibus (I)

Imagen
Compluti 1524         Anno 1524 Franciscus Lopez de Villalobos Glossam Litteralem in Plinii proemium et in Naturalis Historiae librum secundum in lucem edidit atque lectori epistulam composuit, in qua declaravit Nicolaum Perotum, Sipontinum praesulem, uirum quidem multiplicis doctrinae, in litteris Latinis atque Graecis promptum, totum proemium Plinii primum exposuisse; deinde autem Cornelium Vitellium quasdam expositionis Sipontini partes aliquantulum iracunde corrigere professum esse. Huius rixae testimonium fuit  Franciscus Patricius Senensis  (1413-1492), utpote qui  EPIGRAMMA  de hac acerba disputatione composuerit.       Ex Lesliae F. Smith editione (1968: 121-122) ipsa epigramma exscripsi, cuius verbum, quo versus 5 incipit, typis Graecis posui, sicut Johannes Ludovicus Charlet (2003: 184) edidit. More hodierno quoque interpunxi. Ecce vobis, candidi lectores et fideles lectrices, epigramma: Imago sumpta  hinc .       Ad Perotum antistitem Sipontinum [1429-1480] et Cornelium Bo

De vitiis propriis in alios proiectatis

Imagen
Variatio hodierna Phaedri fabulae huius: Phaedr. IV 10: DE VITIIS HOMINVM Peras imposuit Iuppiter nobis duas:  propriis repletam vitiis post tergum dedit;  alienis ante pectus suspendit gravem. Hac re videre nostra mala non possumus;  alii simul delinquunt, censores sumus. 

De quadam Volcania insula eiusque salinis

Imagen
            Salinae "de Janubio"  nuncupatae in insula  Volcania  exstructae .        Nudius tertius ex itinere aestivo iucundoque domum redii et, quamquam salva una cum cara magnaque familia (duodecim homines fuimus!) ad terram patriam pervenimus, omnino incolumis tamen non reversa sum neque 'sarta tecta', ut ita dicam, nam crura mea et pedes, quasi aedificii fundamenta, infirmiores sunt quam cum iter incepi.  Duas horas volatus ex Gadibus ad Insula Volcania productus est.  Ubi fuimus? Unam quidem pulcherrimarum insularum Fortunatarum visimus, cui nomen antiquum, ut videtur, aliis  Pluvialia  aut  Invallis  fuit ,  aliis  veri similius Iunonia , sicut legimus apud Plinium Maiorem:     "Sunt qui ultra eas Fortunatas putent esse quasdamque alias, quo <in> numero idem Sebosus etiam spatia conplexus Iunoniam abesse a Gadibus DCCL [milia] p. tradit, ab ea tantundem ad occasum versus Pluvialiam Caprariamque in Pluvialia non esse aquam nisi ex imbri. ab iis CCL

Duo nova animantia in familiam advenerunt

Imagen
Catulus feles c.n. Melo        Tandem aliquando calamum manu teneo ad aliquid exarandum, quamvis tantummodo eum capiam ad dicendum 'me animam ducere et vivam esse'. Menses quidem duos nuper delapsos me videbatur magis superesse quam esse. Causae multae fuerunt et diversae, quae uno verbo summarium facio: fatigatio. Fatigatio quidem propter negotia academica, fatigatio propter calores fervidos, fatigatio propter pedum et ossium dolores, fatigatio propter morbum coronatum...          In morbum istum equidem primum incidi una hebdomade post omnium gentium conventum , qui decem diebus mihi productus est in oppido Baetico aestuosissimo (calores ad 38um aut 42um gradum Celsianum fere quotidie ascendebant), cui nomen apud Plinium est Nabrissa Veneria (vulgo 'Lebrija'), ubi anno 1444 natus est grammaticus Hispanus ille clarissimus, cui nomen Aelius Antonius Nebrissensis est, cuius quingentesimum annum ex quo ipse de vita decessit, scilicet anno 1522, celebravimus.  Feles mas c

Laudes Ucrainae sive pacis

Imagen
       Vita plena est et luminibus et umbris. Inter dulces risus et acres lacrimas versamur. Non semper omnia ex sententia sunt: hodie e pedibus laboramus, fessi sumus opera facientes, cum familia disputamus... cras autem donum perpulchrum accipimus quod dolores et aerumnas levant, praesertim cum disceremus aliorum dolores maiores esse quam nostros.        Optima et maxima poetria Anna Elissa Radke librum recens scripsit et in lucem edidit, quem abhinc aliquos dies in Academiae Gaditanae capsula cursuaria gratanter inveni. Gratias summas tibi, carissima Anna Elissa, ago! In pagina prima et sub libri inscriptione q.e. LAUDES UCRAINAE verba manu scripta sunt quae dicunt: Sandrae Ramos amicae s. AER Mai 2022. Quam amicitiam magno cum honore et laetitia accipio.     Libellum aperui et tredecim carmina tristia bellum redolentia perlegi, quae hodiernum oppugnationem Russicorum in gentes Ucrainianas illustrant. Imagines albo nigroque colore pictae versibus comitantur. Vita quidem plena est lu

De salibus dolorem mitigantibus quasi animi medicamenta

Imagen
       Causae quae obstant quin scribam, multae sunt, inter quas autem his diebus praecipuae adsunt dolores. Cruciamenta enim non aequo animo fero pedum et crurum et lumborum. Haec est altera causa una cum visu fesso, quae procul ab ordinatro me impellit, unde nunc corpus diutius exercere conor, nam mihi confitendum est minimam vitam gymnasticam, ut ita dicam, agere.      Nihil quidem melius ad corporis dolores mitigandos quam exercitium et motus, sed ad animi dolores vel aerumnas, quae corporis doloribus saepe comitantur, nihil aliud aptius atque utilius est quam sales lingere sive serii gravesque (qui ad admirationem et iucunditatem movent) sive iocosi, ridiculi levesque (qui celerem risum excitant) quasi medicamenta, ut in quodam gregulo Herbertus Latine loquens sodalis rectissime monuit.      "Locus autem et regio quasi ridiculi —ut Cicero dixit Aristotelem nisi fallor secutus —turpitudine et deformitate quadam continetur; haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et

Mulier non homo?!

Imagen
Mulier non homo! (1690) Felicem diem in toto orbe terrarum mulieri dicatum vobis omnibus, fideles lectrices et lectores, exopto!  

Epitaphia Quinterii, adolescentis annos XXI nati, qui ca. a. 1489 de vita decessit, forma ingenio et moribus egregii

Imagen
        His diebus in Lucii Flamini Siculi operis studium incumbo, qui Romae discipulus Pomponianus fuit, in Hispania autem versatus inde ab anno circiter 1492 quoad propter pestilentiam Salmanticae e vita maturissime decessit anno 1509. In tenebris obscurissimis occultatur annus, quo ipse natus est, sed cum mors eius ianuam pulsavit, adolescens procul dubio erat, testibus amicis, ut puta Ario Barbosa Lusitano, qui ei dicaverit quoddam carmen, in cuius versu quarto legimus haec: Cur mors sic iuvenem te miseranda tulit?  Etiam eius conterraneus et quasi pater Lucius Marineus Siculus in una et altera epistula mortem Flaminii deploravit inmaturam anno 1509 habitam:  " Quare non possum quidem mortem non accusare velut invidam et iniquam, quae senes  innumeros inertes et prorsus inutiles saepe refugit et Lucium Flamminium vix primos suae iuventutis annos ingressum litterarumque studiis ac laboribus et vigiliis consecratum praeripuit " ( Epist . X 5 ).         Lucius Flaminius

De deabus, sanctis feminis et virginibus Salis

Imagen
Oratio propter cooptationem Academicam c.t. "De deabus, sanctis feminis et virginibus Salis:  Fabula Salambonae, Deae indigenae Insulae Gaditanae" quae die 22 m. Februarii a, 2022 ab Alexandra Ramos Maldonado habebitur. Academia de San Romualdo de Ciencias, Letras y Artes Insulae Legionensis (Gadibus) "Ast cum Phoenices Occeani littora Gadium incoluissent, ut notum lippis et tonsoribus est, isthac superstitionis epidemiâ finitimos populos macularunt et in Nostras [?] Veneris lugentis simulachrum turpiter inuexerunt, nomine SALAMBONÆ. Quod postmodum Romam abs Heliogabalo aduectum inter Romanos adorationem promeruit" (Ioannes Tamayo Salazar 1656).   Insula Gaditana ( Carel Allard – 1700)   Quis est Esendius Romanus?

Felicem et faustum et salsum annum novum 2022!

Imagen
   Huic anno 2021 pandemiae coronariae nuper delapso horribili sed minus quam anteriori qui annus 2020 fuit, vale dico atque omnibus fidelibus lectoribus lectricibusque meis candidis annum novissimum hunc 2022 meliorem exopto.             Utinam novo anno animam ducere sine persollis os nasumque operientibus indeque auris salsis vesci tandem aliquando possimus!                        Valete et athletice et pancratice!