1.29.2011

Amor condītur ut cibus

Intra Marci Antonii Mureti opera omnia, qui auctor Francogallicus saeculi XVI "ea felicitate Tullianam expressit eloquentiam, ut nisi res, quas tractat, recentiorem scriptorem proderent, ipsum Ciceronem a te legi putares", carmen repperi admodum idoneum ad hoc scriptorium ideoque libet apponere hic:

Cum omnia in amōre misera sint, tum id omnium
Miserrimum est, potīrī amīcā cum velis.
Repulsā amor condītur ut cibus SALE:
Sine spē metūque īnsipidus atque īnsulsus est
.

Poeta trimetro iambico, ut uidetur, haud insulse usus est ad similiter exprimendum quod olim Ouidius disparibus numeris:

Quandō ego nōn timuī grauiōra perīcula uēris?
Rēs est sollicitī plēna timōris amor.

atque etiam ille Arpinas summus eloquentiae Latinae princeps ac flumen aureum solutis uerbis:

Nōuī enim tē et nōn īgnōrō quam sit amor omnis sollicitus atque ānxius.



3 comentarios:

  1. Quid elegiaco amatori magis idoneum quam amoris miseriam dulcem sale condiri? Quod ipse Mureto exemplo percitus conarer facere, si quidquam de primis carminum pangendorum rudimentis intellegerem. Immo, cum poetae anima una cum sale mihi desit, pro distichis elegiacis elegantibus et ardentibus frigidusculos hendasyllabusculillos scribillabo:

    Laudat ūnus Hymettium labōrem,
    rōre alter redolēns thymī mel optat,
    Hȳblaeum et Siculī efferunt ad astra;
    sed gustāvī ego melle dulciōrem
    quīntam nectareō ex amōre partem.
    At sors invidiōsa salsiōrēs
    nōs fēcit cito lacrimīs amārīs
    ac dulcēdine miscuit sal acre:
    hāc causā īnsipida exaranda verba.

    De versibus Muretianis—suspicor ultimam syllabam nominis substantivi quod est "amīca" debere produci itaque lineola supra eam posita notari ut nomen casu ablativo cum verbo temporali potiendi apte coniungi.

    ResponderEliminar
  2. …coniungatur potius quam coniungi.

    ResponderEliminar
  3. Suauiloquenti carmine rationem exposuisti, Nemo, numerorum amatoriorum eamque et quasi musaeo dulci contigisti melle et quasi diuino pungenti cum suauitate salso miscuisti sapore, nequaquam acri neque amaro.

    Lineolam a me temere praetermissam supra ultimam syllabam nominis "amīca" iam addidi. Quamuis infrequens sit "in amōre omnia potīrī amīca", hoc tamen haud impossibile. Moretus autem procul dubio uoluit dicere hoc in carmine "potīrī amīcā".

    ResponderEliminar