10.16.2016

Angiportum perangustum


     Nudius tertius frater, qui alio in oppido Baetico procul a me habitat, imaginem quam in parte sinistra inspicere potestis, lectores candidi, ad me per telephonum gestabile nuntiolo electronico misit, captam dum ipse ambulabat, utpote qui nomine viae viso statim mei recordatus sit.

   Sine coloribus vel potius luminibus et umbris descripta imago mihi admodum placuit non tantum quod videlicet testimonium amoris fraterni est verum sincerumque, sed etiam quod semper delectata sum imaginibus ope lucis expressis eis quae ex prima fronte visum fallunt.

   Nam ubi primum imaginem spectavi, eam inversum positam esse putavi necnon eius prospectum falsum esse, nam pars clarior imaginis quasi caelum esse videbatur, pars obscurior quasi terram sive mare. In loco autem medio lineae parallelae et tranversae secare videbantur horizontem.

    Deinde fenestram externam sive potius maeonium labyrinthi a transeuntibus foris intuitum esse existimavi, ubi pars obscurior tamquam tectulum pensile videbatur.

   Sed cum tabellam in muro fixam nomine meo scripto habentem statim inspexi, imaginem rectam esse animadverti eamque erectam et ad perpendiculum directam. Placuit imago hujus angiporti perangusti, placuit multum, quia extemplo me ipsam vidi ad vivum repraesentatam.
   
    Frater quidem artifex est describendi ope luminum umbrarumque.
     

8 comentarios:

  1. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  2. Imago Escheri modo pulcherrima...

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Placent mihi opera Escheri. Gratias tibi ago.

      Eliminar
  3. Pulchram optimamque imaginem frater cepit.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Fratri gratanter dicam uerba tua, Alhana.

      Eliminar
  4. Anónimo18:22:00

    Si pulchram, pulchriorem fecisti imaginem tua cum descriptio. Non enim motu proprio inveni omnia quae narravisti antequam indicaveras. Placuit legere, ut mos est, gratias ago! Ismael.

    ResponderEliminar
  5. Anónimo19:05:00

    scilicet hac ob imagine memini angiportuum quos lustrare solebat in Compostella dum universitatem petebam: aliquando equidem longiorem iter facebam ut per hos transiret. Per unum ex horum, angustissimum, tantum unus homo semel transire poterat; atque media in parte, via patet et paulam cauponam invenietur; deinde via denuo angustiorem fit.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias inuicem tibi ago, Ismael, et tecum consentio de transeundo per angiporta, quorum plenissima sunt oppida Hispanica. Vrbes quoque Gaditanae angiportis scatent atque in oppidulo ubi habito, unum exstat antiquissimum, saeculo scilicet duodeuicesimo exeunte ductum, cui nomen est angiportum "Croquer". Loca quidem sunt magica, ut ita dicam, utpote quae animos uideantur nostros ducere per angustissimas semitas labyrinthicas.

      Eliminar