De bibliotheca Conimbrigensi


   Hic adsum, meum scilicet in scriptorium redita iam quinque dies et, sicut cuidam puellae doctae pollicita eram, nouissima enarrare nunc conabor et praecipue recentissimum iter Conimbrigense. Quamquam ultima verba mea ad Harpocratem referebant ideoque mihi difficile est labella digito non compescere, aliquid tamen nonnullius momenti me dicturam esse spero.
Pictura lacunaria Lusitana

     Iter iucundum fuit etiamsi brevissimum et calidissmum, nam Conimbriga aestuabat. Acroama coram discipulis Lusitanis usque ad duas horas productum fuit et ipsa et Latine et Hispanice (pro dolor Lusitanice scio tantum auribus et oculis) locuta sum, sed opus facere pergendum est, nam magistri et discipuli multi nondum intelligere videntur quid sit linguā Latinā uti modo activo siue ratione in sermonibus hodiernis similiter usitata, utpote qui plerique putent rationes activas nihil aliud esse quam libros Orbergianos legere aut de rebus hodiernis Latine loqui (quod procul a re est!).  Gratias ergo plurimas ago imo ex corde moderatricibus Claudiae Cravo et Susana Marques, quippe quae me comiter invitaverint ad orationem dicendam coram auditoribus benevolentibus.

         Inter omnia aedificia Conimbrigensia mihi multum placuit prae ceteris Bibliotheca cui nomen 'Joanina' est, cuius frontis imaginem infra inspicere potestis:
Bibliotheca Conimbrigensis nomine  'Joanina' saeculo XVIII exstructa

   Duabus inscriptionibus supra ianuam positis atque ab auctore obscuro compositis, quae maximum studium excitaverunt meum,  Bibliotheca nobis salutem dicit:

Hanc augusta dedit lībrīs Collimbria sēdem,
ut caput exornet bībliothēca suum. 

      Id est: "Collimbria siue Conimbriga, magna atque veneranda, libris sedem dedit hanc, ut bibliotheca eius caput sic exornet, tamquam si corona esset".

      Quamvis ipsa exspectavissem pronomen "eius" inscriptum legere pro eo adiectivo quod "suum" est, apud auctores tamen antiquos non inusitatum essse videtur invenire exempla similia adiectivi possessivi quod ad subiectum sui ipsius sententiae non refert, sicut apud Ciceronem:
Atqui si voluptas, quae plurimorum patrociniis defenditur, in rebus bonis habenda non est, eaque quo est maior, eo magis mentem ex sua sede et statu demovet, profecto nihil est aliud bene et beate vivere nisi honeste et recte vivere.
      Altera inscriptio in tabula ahenea incissa distichon quoque elegiacum est, ubi locum legimus illum communem armorum et litterarum:

Lūsiadae, hanc vōbīs Sapientia condidit arcem:
Ductōrēs lībrī, mīles et arma labor.

     Id est: "Sapientia vobis, o Lusi filii sive Lusitani, arcem condidit hanc, ubi pro ductoribus libri, pro milite armisque labor vobis inest".

    Mense Iunio ineunte mihi incipiunt dies exspectatissimi et vita nova, ut ita dicam, nam mense Maio exeunte tandem aliquando officio quodam grapheocratico gravissimoque ipsa cesso post septem annos et paululum quiescam. Magister autem mihi abhinc tribus diebus proposuit cuidam conventui Americano mense Iulio exeunte interesse pro eo ipso, sed haec suasio mihi nimis fessae venit praepostera atque intempestiva, nam Gadibus post aestatem aliud negotium academicum maioris momenti mihi est. Et non omnia possumus omnes.

Imago sumpta hinc

Comentarios

  1. Anónimo17:41:00

    Euge! Cum gaudeo, quod commentarios scripsisti, tum laetor, iam diu enim volo ad hanc bibliothecam iter facere.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Operae sane pretium est Bibliothecam illam visere atque etiam Conimbrigam totam, sed cave pedes: ambulare per oppidum periculosum esse potest propter lapides viarum!

      Eliminar
  2. Quietem certe meret qui tantum et tam bene laborat, ut tu facis.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias tibi, mi Rosa, ago. Quiescere quidem paululum conabor, nam annus nuper elapsus negotiosissimus fuit.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria