De linguis quae mutantur

Ferdinandus Vicente pinxit (nº 6)

  Sunt qui censeant Dominum Quixotum lingua Hispanica hodierna loqui debere, propterea quod nostris temporibus plerique Hispanice loquentes ei ipsi vix intelligant! Vae tibi, Michael Cervantes, numquam satis intellecto ne a tuis quidem! 

     Hoc quidem incommodum verum est linguis quae dicuntur "vivae", utpote quae nasci adolescere perire dicantur, unde contingat eis mutari una cum temporibus. Latinus autem sermo, qui dicitur "litterarius", lapideus factus est post M. Tullium Ciceronem mortuum indeque inmortalis, vix scilicet mutatus inde a saeculo primo ante Christum natum usque ad tempora nostra.

   Quamobrem omnibus operibus plurimis quae inter decursum saeculorum Latine planeque scripta sint, si omnia ea legere valeas, numquam tibi necesse erit cum antiquis vel cum eis qui ante nos fuerunt, colloqui per interpretem iustum.

       Etenim, ut exemplum vobis, lectores candidi, afferam unum et alterum, locum ab ipso Domini Quixoti auctore scriptum ante oculos omnium apponam utrumque ex opusculo Cervantino depromptum, cui titulus Hispanice est "El Licenciado Vidriera", (fabula quidem  anno 1613 in lucem edita), Latine autem "Phantasiocratumenos siue Homo Vitreus" (versio anno 1631 evulgata), cuius auctoris nomen est Gaspar Ens:
    

1. CERVANTES (1613):
Tuviéronle encerrado sus amigos mucho tiempo; pero viendo que su desgracia pasaba adelante, determinaron de condecender con lo que él les pedía, que era le dejasen andar libre, y así le dejaron, y él salió por la ciudad, causando admiración y lástima a todos los que le conocían. Cercáronle luego los muchachos, pero él con la vara los detenía, y les rogaba le hablasen apartados, porque no se quebrase, que por ser hombre de vidrio, era muy tierno y quebradizo. Los muchachos, que son la más traviesa generación del mundo, a despecho de sus ruegos y voces, le comenzaron a tirar trapos y aun piedras, por ver si era de vidrio, como él decía. Pero él daba tantas voces y hacía tales estremos, que movía a los hombres a que riñesen y castigasen a los muchachos porque no le tirasen.
    GASPAR ENS (1631):
Quum amicos, qui hactenus, quantum fieri poterat, eum ohservaverant, diuturnae custodiae pigeret ipseque omnibus precibus id rogaret, liberum tandem, quocunque vellet ire, permiserunt. Sic ille per urbem circumiens, omnibus, pueris maxime, risum praebebat, quos enixe orabat ut a propiore congressu abstinerent [ne rumperetur, ut qui vitreus esset indeque fragilissimus], baculo etiam propius accedere ausos arcebat, ut illis ludibrium, ita amicis et quicumque eum ante noverant dolorem praebens. Quamvis autem non deessent tam viri quam feminas adeoque modestiores nonnulli iuvenum, qui pueros miserum insequentes increparent, effici tamen non poterat quin magis illi insisterent adeoque etiam quidquid ad manum venerat, in infelicem coniicerent.


2. CERVANTES (1613):
Estando a la puerta de una iglesia, vio que entraba en ella un labrador de los que siempre blasonan de cristianos viejos, y detrás de él venía uno que no estaba en tan buena opinión como el primero, y el licenciado dio grandes voces al labrador, diciendo: —Esperad, domingo, a que pase el sábado. 
    GASPAR ENS (1631):
In fores templi stans viderat duos recto gressu in templum contendentes, quorum prior ex eorum genere erat qui in Hispania Veteres Christiani dicuntur, alter vero ex iis qui, quamvis Christianos se profiteantur, Iudaismi tamen seu Maranismi suspicione adhuc laborant. Tum priorem magna voce inclamans Thomas [sc. Licenciatus ille Vitreus]: Exspectet -inquit- dies Dominicus, dum Sabbathum praeterierit. 

Comentarios

  1. Apud nos, ut multis in locis Iberoamericae accidit, lingua nostra iam adeo avertitur a lingua Hispanica ut non modo pronuntiatu, verum etiam verborum coniugatione differat. Nos enim non iam dicimus, exempli gratia: tú amas, tú quieres, tú vives, sed tú amái, tú querí, tú viví. Praeterea, contemnendi formam in secunda persona singulari excogitamus, quod iuxta meam opinionem est pudendum.
    Nostris vero temporibus, propter instrumentorum retialium sophophonorumque influxum, etiam dicendum est omnes linguas vivas mutationibus rapidiores vehementioresque esse subiectas aliis tempestatibus, quapropter sine ullo dubio modo inter aliquot decades non omnes homines libros hodiernos nostros intellegere poterunt. Attamen si res ita erunt lingua Latina magis magisque universalis fiet.

    ResponderEliminar
  2. In Hispania quoque enuntiandi modus dissimilis est inter regiones, maxime inter meridiem et septentrionem. Et nos Baetici sonos similiores dicimus vestrorum (etiam consonantem litteram -s finalem fere non enuntiamus, nisi paululum aspiratam). Gaditani et verba proferimus nonnulla, quae in reliqua parte orbis terrarum fere nemo intellegit. Sed aliud est sermo cotidianus et familiaris, aliud sermo litterarius. Iam olim dixit Quintilianus: "Est etiam sua loquentibus obseruatio, sua scribentibus". Linguarum periti dictitant intra spatium centum annorum plurimas linguas evanituras esse atque homines plerosque paucis sermonibus locuturos esse, inter quos et Anglico et Hispanico, etiamsi simplicissime. Quid fiet de lingua Latina? Fietne denuo lingua Reipublicae Litterarum? Nemo scit, sed ope retis omnium gentium fieri posset, si forte homines futuri cum eruditis doctisque eis qui fuerunt, colloqui vellent.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria