Decus in labore


   Paginam albam diutius specto nesciens quid scriptura sim, quamobrem identidem in scriptorium intro et ex eo discedo nihil tandem exarando et sic agendo iam fere duos menses. Quando verba desunt, quid faciendum est? Dum causam cogito cur Harpocrates digito suo labellum compescat meum, pro verbis imago una in auxilium mihi advenit. Ecce vobis, lectores candidi, lectrices benevolentes, quoddam dictum in vitro scriptum, quod ope lucis expressi inter recens iter in Portum Lusitanicum factum, utpote quod compendium faciat eorum quae his diebus acciderunt: 

Tabernae librariae Lusitanae "Lello" nuncupatae tectum vitreum 

Comentarios

  1. Anónimo10:55:00

    Imago scilicet te incitavit, ut decorosum locum et elegantem composuisses.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias tibi ago pro verbis benignis, quae me vehementius incitant scribere pergere.

      Eliminar
    2. Anónimo10:53:00

      Eugepae ! Latinitatem tibi valde diligo.

      Eliminar
    3. Ego quoque tuam, beluose, diligo atque aestimo, nam scriptor es inter antiquissimos retis omnium gentium una cum Thersite et Nullo. His hebdomadibus vix scribo, quia nihil nonnullius momenti habeo quod dicam et vobiscum compartiar. Cum primum nova acciderint, statim scribam.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria