10.19.2007

De quadam oratione Iulii Mangas, inscripta "Sal in antiqua Hispania"

Iulius Mangas Manjarrés, Historiae Antiquae Cathedrarius (UCM) particeps erit huius conuentus: III Simposio Extremeño de Estudios Clásicos "XXV años de Filología clásica en Extremadura 1982-2007", die XVI Novembris. Orationem habebit inscriptam:

"LA SAL EN LA HISPANIA ANTIGUA"

Professor Mangas libros et plurima opuscula de Graeciae et Romae Historia scripsit. De sale etiam disputauit hic:


-J. Mangas Manjarrés y M.ª R. Hernando Sobrino, “La sal y las relaciones intercomunitarias en la Península Ibérica durante la Antigüedad”, Memorias de Historia Antigua, 11-12, 1990-91.

-J. Mangas Manjarrés, "La sal en la Hispania romana" en el Curso "La sal: Historia, Industria y Patrimonio" (La Granja de san Ildefonso, 16-17 de julio de 2007).

***

DE HISPANICO SALE EGELASTAE


De meliore perfectioreue sale Plinius Secundus scripsit (nat. 31, 80):

"In Hispania quoque citeriore Egelestae caeditur glaebis paene translucentibus, cui iam pridem palma a plerisque medicis inter omnia salis genera perhibetur".

et Gomesius Miedes haec (sal. II 81, 6-7):

“Quamobrem Egelastanus sal et reliquos mundi sales et seipsum hac in re superat et nos tandem a longiori melioris perfectiorisue salis indagatione peropportune reuocat, cum per Egelastanum mediocris ille ac uerus salsorum usus nobis ad uiuum exprimatur, quem a principio unice expetendum et tanquam uerissimam certissimamque instituti nostri metam attingendum proposuimus, nempe ut, si sanitatem integram retinere cupimus, non plus minusue sali siue salitis indulgeamus quam Egelastanus edocet in condiendo, qui postquam pulmentis uel ebulientibus, quod satis est, communicauit, manens quidem integer et concretus continuo educi uult, ne modum salitura excedat.
Quibus de caussis Egelastano sali palma inter omnia salis genera negari non potest, cum, iam facto satis periculo, nullus illo sit neque ad medicinam salubrior neque ad condiendum appositior neque perspicuitate illustrior neque redundantia demum affluentior. Sed quidni, obsecro, Egelastanum inter sales unicum ac principem renuntiabimus, quem Romae olim, decernentibus medicorum principibus, triumphum de omnibus mundi salibus egisse palmamque tulisse, auctore Plinio, intelleximus?”


SED... VBI FVIT EGELASTA SIVE EGELESTA?


No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada