Cantiuncula ab Urbe Bonaerensi ad me missa

    Abhinc nonnullos dies per epistulam electronicam nuntium poeticum accepi ab urbe Bonaerensi missum auctore Radulfo Lavalle, utpote qui sodalibus Latinitatis fautoribus nuntiaret novissimum fasciculum ab ipso editum c.t. "Carmina Hodierna" (nº 13, a. 2023). Hoc in opusculo carmina hodierna Latine concinnata sunt, quae autem Hispanice commendat et explanat. Cantiunculam (vulgo "coplilla") mihi immeritae dedicat versibus octosyllabis, quae evolvi grata et subridens. 

       Gratias enim maximas ago Radulfo pro versibus iucundis, quos etiam vobiscum, optimi lectores et lectrices candidae, in hoc scriptorio compartiri volo:  

 Alma lux humanitatis, 
 quam decorat Gaditana 
 Urbs, tibi plurimas gratias! 
 Immo, vere decoraris… 
 at etiam Gades illustras 
 tuo calamo Latino. 
 Ab orbis remota parte 
 salutationem accipe.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria