2.18.2008

DVPLEX DIES NATALIS: De prouerbio "Ex Africa semper aliquid noui"


Annus exacte secundus agitur, beneuole lector, ex quo in Gaditana Leonis Insula Scriptorium Academicum Latinum, SAL inscriptum, aperui et edidi.
Annus etiam exacte secundus et quadragesimus agitur, ex quo in Africana Monrouiae prouincia nata sum.
Hodie in memoriam mihi uenit illud Plinianum: 'Semper aliquid noui Africa adferre'.
Hodie pulcher et optimus dies est ut aliud noui adferre incipiam sereno animo uultuque hilaro aduersis fluctibus et uentis occurrentibus!


*Tessellae "Magerius" [Vide infra]
PLIN. nat. 8, 41-42: Mirum pardos, pantheras, leones et similia condito in corporis vaginas unguium mucrone, ne refringantur hebetenturve, ingredi aversisque falculis currere nec nisi in adpetendo protendere. Leoni praecipua generositas tunc, cum colla armosque vestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae; magna his libido coitus et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime spectat, inopia aquarum ad paucos amnes congregantibus se feris. ideo multiformes ibi animalium partus, varie feminis cuiusque generis mares aut vi aut voluptate miscente: unde etiam vulgare Graeciae dictum semper aliquid novi Africam adferre.




Bibliographia selecta

A. V. VAN STEKELENBURG, "Ex Africa semper aliquid noui: A Proverb's Pedigree", Akroterion 33 (1988), pp. 114-120.
I. RONCA, "Semper aliquid noui Africa adferre: Philological Afterthoughts on the Plinian Reception of a pre-Aristotelian Saying", Akroterion 37 (1992), pp. 146-158.
I. RONCA, "Ex Africa semper aliquid noui: The Ever Surprising Vicissitudes of a Pre-Aristotelian Proverb", Latomus 53,3 (1994) pp. 570-593.
É. WOLFF, "Érasme et l'Afrique: coment penser l'alterité", Scholia 8 (1999), pp. 96-103.


*[Imago: The mosaic dates from the middle of the third century AD and presumably graced the villa of Magerius, himself, at Smirat, Tunisia. It likely commemorates a venatio at nearby Sousse and is in the museum there].

5 comentarios:

  1. Hodie scripsi haec per litteras electronicas:

    Circuli Latini Gaditani sodalibus Alexandra s.p.d.

    Num Circuli L. G. portae iam clausae sunt? Si non fieri potest ut conueniamus ad loquendum Latine, quidni ad scribendum interretialiter? Blogibus, foris siue aliis Interretis instrumentis uti possimus.

    Ignota sunt mihi ceterorum sodalium Circuli L. G. domicilia electronica.

    Optime ualete!

    Raptim salsa Leonis Insula scripsi.

    P.S.: Excusatam me habeatis si in multis erroribus capta sum, sed nec ulla disciplina quae non peccando discatur.

    ResponderEliminar
  2. Violeta11:09:00

    ¡Muchas felicidades por el doble cumpleaños!
    Besos

    ResponderEliminar
  3. Luis Charlo11:10:00

    Si reliqui sodales ita hoc propositum accipiunt ut iam iam ad praxim
    redeamus, ego libenter faciam. Sic haec disciplina, peccando, fortasse
    discam. Basiola

    ResponderEliminar
  4. Iam legere incipi, beneuole lector, libros "Lingua Latina per se illustrata" inscriptos. Valde mihi placent. Spero fore ut Studiorum Vniuersitatis alumnos linguam latinam docere possim futuro die cum hoc naturae ratione.

    ResponderEliminar
  5. Melius:
    Iam legere coepi, beneuole lector, libros "Lingua Latina per se illustrata" inscriptos. Valde mihi placent. Spero fore ut Studiorum Vniuersitatis alumnos linguam latinam docere possim futuro die cum hac naturae ratione.

    ResponderEliminar