11.08.2009

De quodam Extremadurae oppido nomine Pasarone

Hunc per septimanae finem quandam symbolam Magistri (quinque et quadraginta paginis ac quattuor et ducentis annotationibus in paginae pede constat!) euoluo, quippe quam is ad me miserit ad menda corrigenda atque opinionem meam dandam.

Symbolae enim titulus est "Descubrimiento de un manuscrito en la Iglesia de Santa María la Mayor de Alcañiz con la traducción al castellano de 1511 de la biografía de Juan II de Aragón compuesta en latín por Lucio Marineo Sículo".

Textus manu scriptus, a Magistro eiusque uxore inuentus anno 1981º, maximi momenti est ad historiam regum Hispaniae enodandam, maxime uitam et res a Ioanne, Aragoniae et Siciliae rege, gestas.

Hac in symbola pulchram cuiusdam oppidi Extremadurae descriptionem legi, quam in una ex epistulis familiaribus ca. 1510-1511 a Lucio Marineo Siculo scripta missaque ad Petrum Martyrem continetur.

Cuius oppidi nomine Pasaronis descriptionem uobiscum partiri uelim:

[Imago Pasaronis, Extremadurae oppidi]

"Misit me rex noster Ferdinandus ad Gometium a Tholeto, Placentinum antistitem [...]. Qui hoc tempore, causa valetudinis et animi recreandi in oppido Pasarone se continet. Qui quidem locus est amoenissimus et saluberrimus, in convallibus abditus velut ara in testudine templi distatque Placentia passuum milia quattuor et viginti, nemoribus, aquis, venatibus, hortis et aliis rebus multis et commodis admodum foelix. Ubi mense Decembri per placidissimos et virides et floridos hortos ambulamus inter citros citriosque et uvas, ficus aliosque fructus ex arbore decerpimus et inter varios flores, hinc iacynthus, inde rosa suavissime redolet. Hic nimirum, mi Martyr, foelicem vitam agimus et quam, si lividulus sis, invidere nobis possis. Hic placide vivitur, hic me, quod tu fieri posse negabas, Saturnum totum exui et Iouem indui."

"... me Saturnum totum exui et Iouem indui." Quam pulcher dicendi modus "melancholiam deposuisse et iouialem laetumque factum esse"!

2 comentarios:

  1. Anónimo0:42:00

    Ad cordem tuum africanum, optima Sandra:

    http://www.youtube.com/watch?v=Ib0Hate5mYw

    Vale multum. Ludovicus

    ResponderEliminar
  2. Gratias, mi Ludouice, quod non me umquam solam relinquis et semper mihi uenis comes. Animus Africanus maternusque emotus est pelliculae et musicae causa.

    Sciebasne pueros puellasque linguā Latīnā etiam delectari? Vide quaeso hoc pulchrum consilium uel inceptum cui nomen "The Iris Project" est, quod pueros puellasque qui praesidiō uel tūtēlā egent, totum Saturnum exuit et Iouem induit.

    Vale quoque tu multum.

    ResponderEliminar