Vna hirundo non facit uer


Hodie laeta sum et uobiscum gaudium partiri uelim. Tandem, post quattuor septimanas commorationis, Gaditanae Vniuersitatis Commissio Technica nouum instituionis inceptum cui praesum, accipit ad publice inscribendum. Cui index est PIE-22.



Participes enim sumus: Magister, Viola, Pinarius, Iarcius egoque, qui noua ad linguam Latinam docendam discendamque rerum technicarum nouarum ope experiri, diis Forteque Fortuna iuuantibus, conabimur (quamquam unum abhinc mensem iam incepto operam dedimus). Alii sodales, discipulae alumnique atque omnes amici qui una nobiscum noua facere uelint, quo facilius expeditiusque Latine scribere et legere possint, bene exspectati erunt.

Quemadmodum una hirundo non facit uer, ita neque unus dies sat est ad parandam uirtutem aut eruditionem neque unius quae sit hominis, est humanitas.

Valete quam optime!

Comentarios

  1. Ludouicus Charlo12:25:00

    Tecum, et etiam uobiscum, gaudeo et maximas congratulationes omnibus mitto. Curate ut ualeatis

    ResponderEliminar
  2. Quod meis commodis tantopere studes, carissime sodalis, et habetur a me gratia et semper habetur.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria