3.05.2011

De itinere Vallisoletano

Domi tandem adsum et tam fessa quam ne aliquid quidem minimi momenti ad cogitandum ualeo. Unum enim traminum mane amisi et fere totum diem degi in statione ferriuiaria. Nunc lectum petendum est, sed antea maximam laetitiam exprimere cupio et gratias multas agere uolo, primo Studiorum Vniuersitati quae Vallisoleti sedem habet, oppidum antiquum ac perillustre quod hos dies primum uisitaui, sedes quondam regum Coronae Castillae et solum quidem natale humanistae illius egregii qui Pintianus appellatus est; deinde gratiae multas mihi habendae sunt feminae quae "Alteras conuentiunculas ad noua didascalica in studiis classicis afferenda" moderata est, cui nomen est Christina de la Rosa, quoniam heri mihi occassionem et honorem praebuit ad monstrandum quae causa sit nunc temporis me uix aegreque perambulare rectam uiam humanistarum; tertio, gratias summas ago magistro perito rerum technologicarum didascalicorumque Carolo Cabanillas uocato, quoniam moderatrici nomen proposuit meum ut particeps essem in his seminariis Vallisoletanis inter alios magistros clarissimos callentes nouarum rerum ad scholas Latinas Graecasque attinentium.

Gratias tandem plurimas imo ex corde ago omnibus auditoribus beneuolentibus, maxime Roderico nostro, qui amabiles et comissimi erga me fuerunt dum acroasim habebam de negotiis in quibus implicata sim abhinc annos nonnullos:

Valladolid 2011

3 comentarios:

  1. Ob iter feliciter factum necnon ob acroasin diserte habitam tibi gratulor!

    ResponderEliminar
  2. Reditus in domum non tam optimus fuit quam itus in Vallisoletum, quia iter ad redeundum productum fuit quinque horas plures quam iter ad eundum. Nam Matriti alterum tramen quo ad Gades uehi debebam, ut dixi, amisi. Mihi exspectandum fuit fere quattuor horas in statione ferriuiaria c.n. Atocha quoad tandem conscendere tramen potui sequens. Ex Vallisoleto egressa sum ad decimam horam a.m. atque in Gades perueni ad horam nonam p.m. inter plurimos uiatores qui Carneleuarium nostrum petebant!
    Acroasis uero nescio an diserte habita fuerit, sed ego saltem magnopere fructa sum dum eam habebam. Mihi multum placuit tuam paginam commendare quam doleo nunc paululum obdormitam uideri.

    ResponderEliminar
  3. Hola a todos

    Nos gustaría animaros a participar en el Premio Internacional Educared 2011. Este año, por primera vez, se pueden presentar todo tipo de trabajos que supongan una aplicación pedagógica de las TIC, independientemente de la herramienta con la que hayan sido creados.

    Las modalidades de participación son:

    A. Docente con alumnos

    En esta modalidad tendrán cabida todos aquellos trabajos en los que participe el alumnado de manera activa, ya sea escribiendo en un blog, elaborando artículos de una web o wiki, colaborando en un trabajo en la nube, etc.

    B. Docente sin alumnos

    En esta modalidad podrán participar todos los trabajos realizados por el profesorado sin participación de los estudiantes. Algunos ejemplos son las comunidades de docentes en las que se debate y comparte información sobre un tema de interés común, el diseño de actividades para PDI, etc.

    C. Laboratorio de herramientas

    En esta modalidad podrán participar docentes con o sin un grupo de alumnos. Se podrán presentar proyectos que supongan un trabajo de I+D+i para la creación de sus propias herramientas, aplicaciones y/o widgets, como, por ejemplo, aplicaciones para el aula de realidad aumentada, aplicaciones para dispositivos móviles o tabletas digitales, etc.


    Para inscribirse y consultar más información: http://www.educared.org/premiointernacional

    Un saludo,

    Organización del Premio Internacional Educared 2011
    Correo electrónico: premiointernacional@educared.org
    Teléfono: 902.905.144
    +34.981.975.621

    ResponderEliminar