Entradas

Mostrando entradas de febrero, 2013

De altero scriptorio

Omnes homines, familiares nempe ac necessarii, quibuscum multos modios salissimul edi, bene sciunt me scribere quam loqui, legere quam sermocinari, auscultare quam garrire malle idque agere soleo siue priuatim exarando in codicillis puris uacuisque siue legendo intra muros domesticos uel scholasticos siue uiua uoce mutuando uerba coram uix duobus tribusque hominibus. Etiam familiares mei ac necessarii pro comperto habent me linguam Latinam praeferre aliis uitae dulcedinibus. Quid enim agam? Ego equidem alia quae sum esse non possum. Nihilominus abhinc sex annos praelationem utramque ducere decreui in amplitudinem externam, quippe cum difficilius fuisset abhinc sex annos homines prope me inuenire quibuscum dilectionem linguae antiquorum Romanorum de facie atque de facto compartiri posset.

      Hominum ergo quorundam plerorumque mihi ignotorum gratia hodie linguam Latinam melius calleo quam abhinc sex annos ideoque gratias agere cuperem maximas omnibus atque singulis, qui nonnumqu…