Entradas

Mostrando entradas de agosto, 2024

Quid prosunt libri?

Imagen
   Libros amo, eos scilicet non tantum oculis evolvere, verum etiam naso olfacere et manibus digitisque tangere. Plurimi quidem mihi sunt et in hoc insulso scriptorio et in meo librario domestico.        Plinius Maior dicere solebat (teste consobrino) 'nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset', unde nata est eius magna Naturalis Historia , quam Erasmus ille Roterodamus non opus, sed thesaurum rectissime existimabat, utpote quod libri sint arcae gemmas pretiosissimas continentes, ad quas aperiendas tamen clavibus idoneis egeamus.   Libri enim sunt tanquam specula translucida, apertae fenestrae, vitrea ianuae, transitus idonei, spissae paenulae, ferreae ancorae, solida petaura, tuta effugia, tranquilli recessus, calidae lodices, tapetia volantia, phari et lucernae luminosae. Denique libri plerumque sunt instrumenta optima ad nos ipsos noscendos indeque ad alios noscendos, ut homo non sit lupus homini, cum qualis sit non noverit.   At his diebus aestivis novum li